In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum extrema Unctio sit Sacramentum novae legis.
D. Tham.in suppl. q. 29. art. 1. et hic q. 1. arl 1. Richard. art. 1. g. 1. et per totum. D. Bollarent art 1. et 2. per totum. Saar. tom. A. disp. 39. sect. 1. Bellarm.7. 1. de Sacram. unct. cap. 4.
Circa hanc (a) distinctionem vigesimamtertiam, quaero hanc quaestionem includentem totam materiam distinctionis: Utrum extrema unctio sit Sacramentum novae legis? Quod non. Omnia Sacramenta novae legis sunt instituta a Christo, supra dist. 2. quaest. 1. sed istud videtur institutum fuisse a Jacobo in sua Canonica 5. cap. Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros, et orent super eum, etc.
Item Sacramentum unum habet unam materiam et unam formam ; hoc autem, secundum quod ministratur ab Ecclesia, habet multas materias, quia multas unctiones, et multas formas, quia multas orationes conjunctas multis unctionibus. Oppositum Magister in littera.