Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Vide illum Saulum, postea Paulum: «Non ex operibus,» inquit, «justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis» (Tim. III, 5) . Et iterum: «Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate» (I Tim. I, 13) . Et iterum: «Consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25) : hoc est, ut viverem; quia justus ex fide vivit. Mortuus ergo erat prius per suam injustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur: «Adveniente autem,» inquit, «mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in in mortem» (Rom. VII, 9 et 10) . Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur, Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et vixit, et custodivit verba ejus, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit, «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex» (II Tim. IV, 7 et 8) . Utique justus, retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa justitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est, Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4) . Qui enim dixit, Bonum certamen certavi, quando vinceret, nisi illo donante de quo ait, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57) ? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adjuvante de quo ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) ? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset?