CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Posita triplici acceptione notitiae practicae, et praemisso quod est prior praxi et dictativa ejus, resolvit scientiam Dei de contingentibus non esse practicam, quia cognitio praecedens actum voluntatis Dei est naturalis, de quo late quaest. 4. prolog, ubi sig. Ad quaestionem, resolvit Theologiam Dei quoad necessaria esse practicam, quoad contingentia speculativam. Sed ibi num. 36. problematicus est quoad Theologiam contingentium, an sit practica, necne ; si enim ad hoc non requiratur potentiam practicantem esse rectificabilem, practica erit, si id requiritur, non erit praclica.
Et ex hoc sciendum est (a) ulterius, quod licet cognitio practica actualissima et proxima praxi sit aliqua scientia de praxi elicienda, puta judicium de conclusione Syllogismi practici, quae conclusio finis est motus intelligentiae, sed ab ea incipit operatio ; tamen non solum ista cognitio est practica, quae sic est proxime practica, sed etiam cognitio practicorum principiorum, quae virtualiter includit istam, et etiam cognitio quidditativa terminorum, quae includit principia practica, sicut ibi dictum est. Quicumque igitur intellectus non potest habere aliquam cognitionem dictativam de operando naturaliter priorem, dictantem illam praxim quam respicit talis cognitio, nec potest habere cognitionem principiorum, ex quibus inferat talem cognitionem dictativam operandorum ; nec potest habere cognitionem quidditativam terminorum in quibus includuntur talia principia, talis intellectus non videtur posse habere cognitionem practicam propriissime sumptam, secundum illas duas conditiones praedictas, scilicet conformitatem ad objectum et prioritatem. Sed intellectus divinus comparando cognitionem ejus ad actum voluntatis ejus, non praehabet cognitionem dictativam aliquam de aliquo faciendo, nec cognitionem alicujus principii, nec quidditativam termini includentem principium practicum; ergo non habet aliquam cognitionem conformem et priorem tali praxi. Probatio minoris, si ante actum voluntatis divinae, posset intellectus divinus aliquam talem cognitionem habere, haberet eam mere naturaliter et necessario, quia omnis cognitio praecedens ibi actum voluntatis est mere naturalis, et per essentiam, ut ipsa est ratio mere naturalis intelligendi ; de necessitate ergo cognosceret hoc esse faciendum, et tunc voluntas cui offert, non posset non velle istud, quia tunc posset esse non recta, quia voluntas potens. discordare a ratione practica, potest esse non recta ; de necessitate ergo, voluntas divina vellet hoc operandum, et per consequens omnia, quia qua ratione esset de uno, eadem ratione et de alio.
Hic instatur primo (b), quia per istam rationem intellectus divinus non haberet aliquam cognitionem nisi speculativam. Aut enim voluntas necessario vellet illum intellectum speculari, et tunc non esset libertas prima ex parte voluntatis; aut posset velle illum intellectum speculari, et tunc posset esse non recta. Et praeterea, si primo offeratur intellectui divino aliqua lex universalis, puta omne glorificandum esse gratificandum, et istam acceptat voluntas divina, et ex hoc statuitur aliqua lex sapientiae ; et secundo offerat intellectus voluntati: Petrum esse beatificandum, si voluntas istam acceptet, videtur ex hoc intellectus cognoscere, Petrum esse gratificandum, et hoc cognitione dictativa, non accepta in se formaliter a voluntate, licet voluntas verificaverit praemissas, ex quibus intellectus istam habet.
Ad primum istorum, intellectus divinus ex necessitate naturae est speculativus, et non est ad hoc. formaliter libertas, licet non sit sine voluntate complacente. Deus enim, necessario est sciens, non autem voluntate est sciens proprie, sicut necessitate, non voluntate est Deus. Quando igitur arguis, si voluntas non possit non velle intellectum speculari ; ergo non summe libera, non sequitur, quia libertas ejus non est ad intrinseca, quae quasi praecedunt actum ejus, sed libertas ejus est ad omnia factibilia, et ideo est necesse ponere primam determinationem in voluntate respectu factibilium. Non sic autem esset, si intellectus practicus praedeterminaret, imo nec proprie libertas posset salvari in voluntate respectu factibilium, sed nec contingentia aliqua, quia intellectus necessario praedeterminaret eam mera necessitate naturali, et voluntas necessario conformaret se intellectui: quod autem necessario etiam necessitate consequentiae est conforme necessario, non potest esse contingens.
Ad secundum dico, quod intellectus divinus non sic cognovit aliqua discurrendo, sicut procedit argumentum, sed distinguendo de instanti naturae, in primo apprehendit quodcumque operabile, ita universalia principia operabilium sicut operabilia particularia: et in secundo, offert omnia ista voluntati, quorum omnium aliqua acceptat, tam principiorum practicorum quam particularium operabilium, et tunc in tertio signo intellectus scit aeque immediate illa particularia, sicut illa universalia: et ita non acquirit cognitionem illorum particularium ex principiis praedeterminatis per voluntatem. Hoc magis patebit in quaestione de scientia Dei respectu futurorum contingentium.
Ad auctoritatem Augustini, dico quod ars est habitus cum vera ratione factivus, ex 6. Ethicor. et prout complete accipitur definitio artis, intelligitur ratio recta, hoc est, directiva sive rectificans potentiam aliam, cujus est operari secundum artem. Diminute autem ars est habitus cum vera ratione, quando est tantum habitus apprehensivus rectitudinis agendorum, et non habitus directivus sive rectificativus in agendis. Hoc secundo modo potest concedi ars in Deo, quia posita determinatione voluntatis ejus respectu quorumcumque operandorum, intellectus ejus cognoscit istum ordinem operandorum, et tunc est ibi recta ratio, hoc est, cognoscens rectitudinem, non tamen recta ratio, hoc est, directiva ipsius potentiae operantis ; et hoc maxime si ponatur potentia illa operans extra esse voluntas, et non aliqua alia potentia executiva, quia si poneretur aliqua potentia executiva alia a voluntate, videtur ibi posse salvari recta ratio, alio modo se habens respectu illius potentiae operantis secundum eam, quam possit modo salvari respectu voluntatis.
Per idem patet ad illud Augustini, quia ideae sunt objecta secundaria cognita, sicut dictum est prius, secundum quae fiunt aliqua extra. Non tamen ipsa includunt aliquam notitiam dictalivam de operando vel de non operando, licet ipsa repraesentent operabilia: sed cognitio operabilis non est scientia practica, nisi virtualiter includat principium vel conclusionem practicam, sic non est de ideis in intellectu divino.