In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
In hac distinctione agit Doctor cum Magistro, de extrema unctione, quod est Sacramentum commune institutum adultis, ad exitum ex hac vita. Concilium etiam Tridentinum servat eamdem methodum sess. 14. ubi proxime post illam de paenitentia subjungit de extrema unctione doctrinam : Visum est, inquit, sanctae Synodo, praecedenti doctrinae de paenitentia, adjungere ea, quae sequuntur de Sacramento extremae Unctionis, quoi non modo paenitentiae, sed et totius Christianae vitae, quae perpetua paenitentia esse debet, consummativum existimatum est a Patribus, etc. Sic Origenes homil. 2. m Leviticum conjungit Paenitentiae hoc Sacramentum. Chrysostomus lib. 3. de Sacerdotio, asserit Sacerdotes habere potestatem remittendi peccata per hoc Sacramentum, in quo affinis est Paenitentiae Unctio. Hanc distinctionem cum tota doctrina de hoc Sacramento unica quaestione comprehendit breviter noster Doctor.
(a) Circa hanc distinctionem, etc. In hac quaestione proponit duas conclusiones. Prima docet possibilitatem et congruitatem, et institutionem hujus Sacramenti. Secunda vero rationem ejus comprehendit, quoad omnia quae ad ipsum spectant, materiam, formam, effectum, Ministrum, etc.