In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Respectu finalis remissionis venialium, convenit esse, et de facto est, Sacramentum institutum in lege nova, scilicet extrema unctio. Pro hoc est locus Jacob. 5. et Marc. 6. Nicaenum ex Arabico latine redditum cap. 69. Cabilonense can. 48. Flor. in instruct. Armen. Trid. sess. 14. can. 1. patres quos citat Bellarra. 1. 1. de Sacram. unct. cap. 4.
Hic sunt duo videnda. (b) Primo, quod possibile est esse aliquod Sacramentum novae legis, quod sit signum efficax finalis remissionis venialium, quod congruit, et quod hoc factum est. Secundo, quod extrema unctio est tale Sacramentum, et de totali ratione extremae unctionis. Primum sic, possibile est Deum finaliter remittere venialia: ergo possibile est sibi institui signum efficax istius remissionis. Consequentia patet, quia possibile est hominem instituere signum efficax practicum cujuscumque operis sui: ergo multo fortius est Deo possibile, et ita potest quodcumque signum sensibile, cujus institutio non includit contradictionem, instituere tanquam signum practicum efficax istius effectus.
Hoc etiam congruum est, recessurum scilicet ab hac vita, finaliter a venialibus absolvi, quia ista non remissa essent impedimentum gloriae consequendae, et non remissa possunt esse usque ad exitum, quia peccator quasi continue peccat talibus peccatis. Hoc etiam factum est. Probatur ex illo verbo Jac. 5. Si in peccatis sit, remittentur ei; non intelligit de mortalibus, quia haec non remittuntur, nisi in Baptismo vel Paenitentia; ergo de venialibus. Sit ergo prima conclusio, quod respectu finalis remissionis venialium, convenit esse, et potest esse, et est Sacramentum novae legis.