CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Secunda sententia est D. Thomae, Deum cognoscere futura contingentia, quia sunt praesentia in aeternitate. Haec enim praesens est simul omni tempori, sicut immensitas omni loco, quod exemplo centri respectu circuli explicatur. Hanc rejicit Doctor primo, immensitas non coexistit nisi loco actuali ; ergo nec aeternitas, nisi tempori existenti Secundo, quod est in aeternitate, vere est, at futura non sunt. Tertio, sequeretur futura esse improducibilia, quia jam producta. Quarto, quaeritur de futuro in se, quod praecognoscit Deus, quidquid sit, an sit praesens ut in aeternitate. Quinto, Angelus cognosceret futura, quia ejus aevum secundum istos est simplex, et toti tempori coexistens.
Aliter ponitur (a), quod certam notitiam habet Deus de futuris con-: tingentibus, per hoc quod totus fluxus temporis praesens est aeternitati, et omnia quae sunt in tempore. Quod probatur per hoc, quia aeternitas est immensa et infinita, et per consequens sicut immensum est simul praesens omni loco, ita aeternum est simul praesens toti tempori. Et declaratur per exemplum, unum, quidem est de baculo fixo in aqua, juxta quem baculum, etsi totus fluvius fluat successive, et sic sit praesens baculus successive omnibus partibus fluvii, non tamen baculus est immensus respectu fluvii, quia non est simul praesens toti ; ergo eodem modo si aeternitas esset quoddam stans, sicut baculus, juxta quam flueret tempus, ita quod nunquam esset simul sibi praesens nisi unum instans temporis, sicut nec baculo simul praesens est nisi una pars fluvii, aeternitas non esset immensa respectu temporis.
Confirmatur etiam istud, quia nunc aeternitatis ut est cum nunc. temporis, non coaequatur sibi ; igitur ut est cum isto nunc excedit ipsum, non autem excederet ipsum, nisi ut est cum isto nunc, esset simul cum alio.
Confirmatur etiam hoc, quia si totum tempus posset simul esse extra nunc aeternitatis, esset simul praesens toti isti tempori, sed licet tempori repugnet propter ejus successionem simul esse, nihil tamen propter hoc perfectionis tollitur aeternitati.; ergo ipsa aeternitas modo est aeque praesens toti tempori, et cuilibet existenti in tempore.
Confirmatur etiam istud per aliud exemplum de centro in circulo, quia si poneretur tempus fluens esse circumferentia circuli, et nunc aeternitatis centrum, quantumcumque esset fluxus in tempore, tamen totus fluxus et quaelibet pars ejus,
esset semper praesens centro. Ita in proposito, omnia in quacumque parte temporis habentia existere, sive sint in hoc nunc temporis, sive ipsa sint praeterita, sive praesentia vel futura, omnia praesentia sunt respectu nunc aeternitatis, et ita quod est in aeternitate, videt ea praesentialiter propter talem coexistentiam, sicut ego possum videre praesentialiter illud quod in isto instanti video.
Contra istud arguitur (b) primo reducendo contra eos, quod ibi adducunt de immensitate. Quia posito quod locus possit crescere continue in infinitum, ita quod sicut tempus est in continuo fluxu, ita Deus augeat locum in infinitum. Immensitas tamen Dei non esset ibi ratio coexistendi alicui loco in aliquo nunc nisi existenti ; non enim Deus per immensitatem sui coexistit alicui in loco nisi quod est in illo loco, licet posset causare locum extra universum, et tunc per immensitatem suam coexisteret illi. Si igitur immensitas non est ratio coexistendi loco nisi actuali, et non potentiali, quia non est, pari ratione aeternitas non erit ratio coexistendi alicui nisi existenti, quia illud quod non est, nulli potest coexistere, quia coexistere dicit relationem realem, sed relatio non est realis, .cujus fundamentum non est reale. " Item, si effectus habet esse in seipso respectu causae primae, simpliciter est in se, quia respectu nullius habet verius esse. Unde illud quod dicitur tale respectu causae primae, simpliciter potest dici tale ; si ergo aliquod futurum sit in actu respectu Dei, ergo simpliciter est in actu ; ergo impossibile est postea ipsum poni in actu.
Praeterea, si sessio mea futura non tantum quantum ad entitatem, quam habet in esse cognoscibili, sed etiam quantum ad entitatem quam habet in esse existentiae, est nunc praesens aeternitati ; ergo nunc est producta in illo esse a Deo, nam nibil aliud a Deo habet esse in fluxu temporis, nisi sit productum a Deo secundum illud esse. Sed istam sessionem Deus producet, vel animam Antichristi, quod idem est; ergo illud quod jam ab ipso productum est, iterum producetur in esse, et ita bis producetur in esse.
Praeterea, ista positio non videtur juvare ad illud, propter quod ponitur, scilicet ad habendam certam notitiam futurorum ; et primo quidem, quia ista sessio, praeter hoc quod praesens est aeternitati, secundum quod est in aliqua parte temporis, ipsa tamen est futura in se, et secundum hoc quod futura est, et a Deo producenda, quaero utrum habeat certam notitiam ejus, aut non ? Si sic, igitur hoc non est per hoc quod jam existens est, sed secundum quod futura est, et istam certitudinem oportet ponere per aliquid aliud ; et illud sufficit ad omnem cognitionem certam de existentia hujus rei. Si non novit ipsam certitudinaliter sic futuram, ergo producit ipsam non praecognoscens ipsam ; cognoscet autem certitudinaliter ipsam, cum fuerit producta, ergo aliter novit facta quam fienda, quod est contra Augustinum 5. super Gen. 2. quia intellectus divinus nullam certitudinem accipit ab objecto aliquo alio ab essentia sua,
tunc enim vilesceret. Unde nunc etiam de sessione mea, quae est nunc in actu posita, non habet intellectus divinus certitudinem causatam in ipso ab ipsa sessione. Non enim movet sessio intellectum ejus; ergo eodem modo omnia temporalia, si sint in existentia sua praesentia aeternitati secundum illas existentias eorum, non faciunt certitudinem in intellectu divino de eis ; sed oportet per aliud de eis habere certam notitiam de existentiis, et illud aliud sufficit nobis.
Praeterea, isti ponunt, quod aevum Angeli est omnino simplex, coexistens toti tempori ; ergo Angelus, qui est in aevo, praesens est toti fluxui temporis, et omnibus ejus partibus ; ergo videtur secundum illam dationem eorum, quod Angelus possit naturaliter cognoscere futura contingentia.