CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Aliter ponitur. Hic ponitur opinio Thomae, qui dicit quod Deus habet certam notitiam de futuris contingentibus, per hoc quod totus fluxus temporis praesens est aeternitati, et omnia quae sunt in tempore. Et probatur primo, quia sicut Deus propter immensitatem suam est simul necessario praesens omni loco, sic propter aeternitatem simul praesens est omni tempori et existenti in tempore, sicut si baculus figatur in fluvio, et successive totus fluvius ipsum praetereat, tunc baculus non est immensus respectu fluvii, eo quod non est simul toti fluvio. Secundo, nunc aeternitatis ut est cum nunc temporis, non aequatur ei, sed est simul cum alio nunc. Esset etiam bonum exemplum de centro circuli, cujus circumferentia ponatur totum tempus et centrum aeternitas, tunc totum tempus esset semper praesens aeternitat, sicut tota circumferentia centro. Et sic patet positio Thomae in sententia.
(b) Contra istud arguitur. Arguit Doctor primo reducendo contra eos quod ibi adducunt de immensitate, Et supponit unum, quod coexistentia dicit relationem realem, sed relatio non est realis, cujus fundamentum non est reale. Et nola quod est tantum realis ex Uno extremo, scilicet creaturae existentis, non alio, quando illud aliud est Deus, quia non potest referri relatione reali ad creaturam. Tunc sic, pono quod locus continue crescat in infinitum, ita quod hodie non sit pars futura cras, tunc immensitas non erit ratio coexistendi loco futuro, cum la. lis locus non sit praesens in se, et per consequens non potest fundare relationem realem coexistendi Deo immenso. Eodem modo arguitur de aeternitate, quia non erit ratio coexistendi tempori futuro.
Secundo arguit sic : Si effectus habel esse in seipso respectu causae primae, simpliciter est in se, quia respectu nullius habet verius esse. Si ergo aliquod futurum sit in actu respectu Dei, ergo simpliciter est in actu ; ergo impossibile est, postea ipsum poni in actu nisi bis ponatur, quod est impossibile.
Tertio arguit : Si sessio mea pro crastina die, non tantum habet esse cognoscibile, sed etiam esse existentiae, inquantum est praesens aeternitati ; ergo sessio mea nunc existit,
et sic idem productum adhuc producetur.
Quarto, ista positio Thomae non juvat ad illud propter quod ponitur, scilicet ad habendam certam notitiam futurorum, quia Antichristus praeter hoc quod est praesens aeternitati, secundum quod est in aliqua parte temporis, ipsa tamen est futura in se, et secundum hoc quod est futura, est et a Deo producenda, quaero utrum habeat cer tam notitiam ejus.