In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum in Ecclesia sint septem Ordines, eo modo quo Ordo vel ordinatio ponitur Sacramentum ?
D. B onav. hic I. part. art. 2. quaest. 2. D. Thom. in Supplent, quaest. 24. art. 3. Richard. hic art. 3. q. 2. Bellarm. lib. de Sacram. Ordin. cap. 2. Ruard. tom. 2. art. 17. Vasqu ez 3. part disp. 225. cap. 2. et disp. 240. cap. 3. Gabr. hic. quaett. unic. Major. 1. et 2. Navar. Sum. cap. 22.
Circa istam vigesimam quartam distinctionem quaero unam quaestionem tantum : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines, eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur Sacramentum? Quod non, quia tunc in Ecclesia essent tredecim Sacramenta, quia praeter Sacramentum Ordinis sunt alia sex.
Praeterea, quilibet Ordo habet characterem sibi proprium: ergo illis septem corresponderent septem characteres: consequens est falsum, quia aut illi essent ejusdem speciei, quod est falsum, quia plura accidentia ejusdem speciei non possunt esse simul et semel in eodem subjecto, ex 5. Metaph. aut alterius speciei: et hoc videtur inconveniens, quia in speciebus est essentialis nobilitas major et minor: non sic videretur assignari posse essentialis excellentia in istis characteribus.
Praeterea, in primitiva Ecclesia tantum videntur fuisse duo Ordines, scilicet Sacerdotium et Diaconatus. Siquidem in Actibus Apostolorum non legimus alios fuisse Ordines tunc in Ecclesia: ergo nec nunc sunt, quia Ecclesia post tempus Apostolorum nullum Ordinem superaddidit, quia in isto Sacramento, sicut et in aliis, oportet invenire institutionem ejus a Christo.
Praeterea, Dionysius 5. Ecclesiasticae Hierarch. ponit tantum tres Ordines, scilicet Episcopatum, Sacerdotium et Diaconatum.
Praeterea, Isidorus Etymolog. lib. 7. cap. 12. ponit Episcopatum esse Ordinem: sed nullus est istorum septem ; ergo sunt plures. Idem de Episcopatu habetur in Canone dist. 21. cap. Cleros.
Praeterea, prima tonsura videtur Sacramentum, et quia signum sacrae rei, et quia habentes istam tonsuram, gaudent privilegio clericali, quod videtur proprium ordinatis. Oppositum Magister in littera.