IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ordinationis Sacramentum esse unum unitate generis propinqui, non unitate specifica, eo modo quo dicitur tres esse virtutes morales, non in specie, sed in genere, de quo lib. 3. dist. 36. Ponit etiam aliam rationem unitatis ordinationis, sed haec praecipua.
Sed (i) tunc de quarto qualiter est Sacramentum Ordinis unum? Respondeo, unitate generis propinqui, sicut virtutes morales dicuntur esse tres secundum genus, justitia, fortitudo, temperantia, et in prima divisione virtutis moralis hae primo occurrunt ; tamen in speciali quaelibet istarum ulterius dividitur, ut dictum est lib. 3.
Est etiam alia unitas inter Ordines. Congruum est enim prius recipere Ordinem inferiorem quam superiorem, nec tamen ille Ordo est simpliciter necessarius, ita quod si praetermittatur, nihil fit, ut apparet Extra de clerico per salium promoto, ubi habetur quod non est iterandum quod est factum. Sed quod fuit praetermissum, caute est supplendum, et per consequens non nihil fit in collatione Ordinis superioris, etsi non fuerit Ordo inferior prius collatus: ista tamen unitas Ordinis non est illa, propter quam Ordo vel ordinatio est unum Sacramentum, sed magis unitas prior, scilicet generis.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod in divisione illa primaria Sacramenti in septem, Ordo vel magis ordinatio est ibi tantum unum membrum, licet possit ulterius dividi in quaedam specialia contenta sub ipso, quia illa prima divisio non est in species specialissimas, sed in quaedam propinquius contenta sub ipso.
Ad secundum, concedo plures esse characteres, et probabilius quod alterius speciei, ut apparet ex actibus, ad quos isti gradus disponunt: qui gradus vel sunt character, vel habent proprios characteres necessario correspondentes. Cum arguitur de illa excellentia specifica, potest concedi quod eo modo quo characteres sunt entia, habent talem excellentiam. Si etiam ponerentur ejusdem speciei, illa improbatio quod tunc non essent simul, non concluderet: illa enim propositio non est vera de relationibus etiam realibus, et, sic ut dictum est supra dist. 6. quaest. 10. characterem non oportet ponere formam absolutam.