In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(i) Sed tunc de quarto, etc. In hoc quarto articulo agit de unitate Ordinis, et respondet ad argumenta. Unitatem dicit esse generis propinqui, vel etiam
Ordinis et attributionis, quia, ut superius dixit, immediate vel mediate ordinantur ad Eucharistiam ; loquitur autem de Ordine, ut comprehendit Sacerdotium et reliquos inferiores, de quibus hactenus tractavit. Alii statuunt unitatem perfectionis, ut Durandus, alii potentialis: sed parum refert. Ex hoc patet ad primum argumentum.
Ad secundum, docet quemlibet Ordinem habere proprium characterem, de quo supra egimus in principio artic. 2. dicit unum excedere alium in perfectione, et esse diversae speciei, sicut sunt actus, ad quos ordinantur, et rejicit improbationem, quae adducitur in altero disjuncto argumenti, nempe si essent ejusdem speciei, non posse esse simul, quia plura accedentia solo numero distincta nequeunt esse simul ; hoc negat in relationibus. Hinc non sequitur eum admittere characteres esse ejusdem speciei, quia sic unus sufficeret, tantum rejicit illam impugnationem.