Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Quoad quartam quaestionem, an ista sit concedenda : Deus necessario seii futurum. D. Bonav. dicit in sensu compositionis esse admittendam, non in sensu divisionis. Scotus hoc refutat, tanquam non Logice dictum, et absolute negat illam propositionem, quia praedicatum sic determinatum non necessario convenit subjecto. Solvit instantiam contra hoc.
Quantum ad quartam (c) quaestionem, videtur fortasse distingues dum de ista : Deus necessario scit A, secundum compositionem et divisionem, ut in sensu compositionis notetur necessitas scientiae, ut transit super istud objectum ; in sensu divisionis, notetur necessitas scientiae absolutae, quae tamen transit super boc objectum. Primo modo est falsa. Secundo modo vera. Tamen talis distinctio non videtur Logica, quia quando actus transit super objectum, non videtur distinguendum de illo actu absolute, vel ut transeunte supra objectum, puta si dicam, video Socratem, quod distinguatur de visione, prout transit in Socratem, vel de visione absoluta, quae tamen est Socratis. Et sicut non est ibi distinctio in propositione de inesse, ita. nec in propositione de modo, videtur distinctio, sed tantum videtur necessaria, si actus transit in objectum necessario, et ita videtur ista simpliciter neganda : Deus necessario scit A, pro eo quod boc praedicatum sic determinatum, non necessario convenit buic subjecto, licet praedicatum non determinatum conveniat.
Contraboc objicitur (d), quia actus rationalis non distrahitur per materiam super quam transit. Ita enim est simpliciter dicere, quod transit super me nihil dicere, sicut quod transit super me aliquid dicere, et ideo ita sequitur : dico me nihil dicere, ergo dico ; sicut sequitur : dico me aliquid dicere, ergo dico ; ergo in Deo scire non distrahitur per materiam super quam transit, quin sit aequalis necessitas.
Ad istud dicendum, quod licet non distrahatur quod stet secundum quid, tamen potest non esse necessitas ejus, ut significatur transire super materiam, licet sit necessitas ejus in se, et hoc maxime si sit actus potens respicere diversa objecta, sicut si haberem actum loquendi eumdem virtuti motivae, et ille actus posset transire super diversa objecta contingenter, licet necessario haberem actum, sicut potentiam ; non tamen necessario haberem actum, ut transeuntem super tale objectum, et ideo non sequeretur hic, necessario dico, ergo necessario dico istud. Imo posset esse necessitas dictionis in se, cum contingentia respectu hujus objecti, et tamen dictio hujus objecti esset simpliciter dictio, ita quod non dictio secundum quid.