Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(c) Quantum ad quanam quaestionem, in qua quaerebatur: an intellectus divinus necessario sciat omnem conditionem existentium omnium.
Hic ponitur primo opinio S. Bonaventurae in primo, qui distinguit istam : Deus necessario scit A, secundum compositionem et divisionem. Primo modo est falsa. Secundo modo vera, quia primo modo non tantum notatur necessitas scientiae in se, sed quod etiam necessario transit super hoc objectum, scilicet Antichristus eritpro A sic, quod necessario sciat Antichristum fore pro A. Secundo modo, tantum notatur, quod scientia Dei est in se simpliciter necessaria ; patet, quia idem quod Deus, non tamen necessario simpliciter transit super hoc, quod est Antichristum fore pro A, et sic non est necessario talis objecti. Tamen talis distinctio non videtur Logica, etc. et ita videtur ista
simpliciter neganda : Deus necessario scit A, proeo quod hoc praedicatum sic determinatum non necessario convenit subjecto, scilicet hoc quod dico scire creaturam, licet praedicatum non determinatum conveniat, scilicet ipsum scire absolute, ita quod haec est vera : Deus necessario scit, et haec est falsa : Deus necessario scit creaturam.
(d) Contra objicitur, quia actus rationalis, cujusmodi est scire, intelligere et hujusmodi, non distrahitur per materiam super quam transit, et sic scire non distrahitur per hoc quod additur objectum cujus est, ut cum dico, scit Antichristum, etsi non sit notitia divina non necessaria, eo quod transit super Antichristum non necessarium sive contingenter. Respondetur a Doctore concedendo antecedens, quod scilicet non distrahitur, ut stet secundum quid. Patet enim quod scire non dicitur stare secundum quid, ex hoc quod transit super objectum scibile, quodcumque sit illud. Tamen scientia Dei licet in se sit simpliciter necessaria, non tamen ut transit super creaturam, quia licet Deus necessario intelligat, quod talis intellectio est ipse Deus realiter, tamen talis intellectio non est necessario cujuscumque objecti intelligibilis. Sicut etiam patet de velle divino, quod cum sit in se necesse esse, quia realiter et essentialiter Deus, non necessario transit super creaturam, quia tunc creatura necessario esset.