Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum praedestinatus possit damnari ?
Alensis i. part, quaest. 28. membr. 4. art. 3. Richard. hic art. 2. quaest. 2. D. Thom. 1. part, quaest. 23. art 6. D. Bonavent. art. 2. quaest, i. et 2. Henric quodlih. 4. quaest. 19. Marsil. I.quaest. 41. art. 1. Gabr. hic quaest. 1.
art. 2. Gregor, quaest. 1. art. 3 Vasquez 1. part. disp. 101. cap. 3. Suarez 1. part, tract. 2. lib. 3. cap. 9. 10. Bacon. dist. 41. quaest. 1.
Circa distinctionem quadragesimam, quaero unum : utrum praedestinatus possit damnari?
Quod non : Omne praeteritum est simpliciter necessarium, quia secundum Philosophum 6. Ethicor. Hoc solo privatur Deus ingenita facere, quae facta sunt. Sed praedestinatio hujus praedestinati transivit in praeteritum, quia Deus praedestinavit istum ab aeterno ; ergo est simpliciter necessarium ; ergo non potest Deus non praedestinasse, et per consequens non potest iste damnari.
Praeterea, si praedestinatus posset damnari, hoc non esset nisi per actum suum: ergo per actum voluntatis creatae posset impediri actus voluntatis divinae, quod est impossibile, Contra. Sinon, non esset sollicitandum alicui de observantia praeceptorum et consiliorum, quia qualitercumque operetur,salvaretur, si esset praedestinatus, et qualitercumque bene viveret, si non est praedestinatus, damnaretur ; frustra ergo ponitur tota lex divina.