Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 37.)) Sequitur in psalmo quem suscepimus disserendum, Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. A contrario differunt inter se vanitas et veritas. Hujus autem mundi cupiditas, vanitas: sed Christus, qui ex hoc mundo liberat, veritas. Ipse est et via in qua se vult iste vivificari, quia ipse est et vita; ipse quippe ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) . Sed quid est, Averte oculos meos, ne videant vanitatem? Numquid quamdiu sumus in hoc mundo, possumus non videre vanitatem? Omnis enim creatura vanitati subjecta est, quae intelligitur esse in homine; et, Omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2 et 3) ? An iste fortassis hoc orat, ut non sit ejus vita sub sole, ubi omnia vanitas; sed in illo sit, in quo se 1532 vivificari petit? Ille quippe ascendit non super solem tantum, sed super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10) . Et in illo magis quam sub sole vivunt qui non inaniter audiunt quod dixit Apostolus: «Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Coloss. III, 1-3) . Ac per hoc si vita nostra ibi est ubi veritas, non est vita nostra sub sole ubi vanitas. Sed hoc tam magnum bonum magis habemus in spe, non tenemus in re: et secundum spem nostram beatus Apostolus ista locutus est; quia et illud cum dixisset, Vanitati creatura subjecta est, adjecit atque ait, Non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe. Ergo in spe, qua speramus nos adhaesuros contemplandae veritati, subjecti sumus interim vanitati. Creatura quippe ista spiritualis, animalis, corporalisque omnis in homine est; imo homo est. Sponte peccavit, et inimica facta est veritati: sed ut merito puniretur, non sponte subjecta est vanitati. Denique post pauca, Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui nondum quidem ex toto quod sumus, sed ex ea parte qua pecoribus meliores sumus, Deo, non vanitati subditi sumus, hoc est, per primitias spiritus: «et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.» Quamdiu itaque hic secundum carnem sumus, cujus adoptionem et redemptionem per patientiam spei adhuc exspectamus; tamdiu secundum id per quod sub sole sumus, vanitati subjecti sumus. Quamdiu igitur ita sumus, unde possumus non videre vanitatem, cui etiam subjecti sumus in spe? Quid est ergo quod iste dicit, Averte oculos meos, ne videant vanitatem? An hoc petit, ut non quidem in hac vita quod in spe gerimus impleatur, sed ut in ea sorte sit, quae in illo quandoque possit impleri, cum liberabitur a servitute corruptionis, et spiritu et anima et corpore, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20-25) , ubi jam non videat vanitatem?