In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Haec littera habet aliquot dicta. Primo, docet occisores et niutilatores esse irregulares. Secundo, ait occidentem in sua justa defensione fieri irregularem quod tenent. D. Tliom. 2.2. q. 64. art. 7. ad 3. gloss. cap. Sicut dignum sig. Clericus, de hom. facit Trident. sess. 14.
hom. cap. 7. quod verum est Jure antiquo,sed oppositum est jure novo Clem. unio. de leg. et tenet communis. Covarr. ibi 3. part. sig. 1. Navarr. cap. 27. n. 207. Castro 2. de leg. poen.4. Summistae v. homicid. Tertio, ait casualiter occidentem, si dat operam rei illicitae, esse irregularem. Quod intellige, si opus quod exercet, est prohibitum ob periculum homicidii non aliter. Ita D. Thom. 2. 2. q. 64. art. 8. ubi Cajetan. Syl. v. est v. homicid. 2. sig. 2. Ang. num. i. Suarez tom. 5. disp. 45. sect. 6. citans multos. Covarr. de hom. 2. part. sig. 4. num. 9. 10. Herrera. 2. d. 32. quaest 15. Emanuel Sum. cap. 166. Sotus de just. quaest. 1. art. 9. ex quibus D. Thom. et alii sine ulla limitatione tenent hoc dictum ; et habetur cap. dilectus, cap. Joannes, cap. fin. de hom. Item cap. Continebatur, eod. Opposita sentent. est probabilis valde. Henriquez lib. 4. cap. 11. sig. 11. citans multos, Salon. 2. 2. q. 64. art. 8. Bannes et alii. Quarto, ait irregularitatem homicidii voluntarii non tolli nisi per Baptismum, intellige nisi adveniat dispensatio, ut explicat infra dist. 33. quaest. 2. fin. Aliae enim non nullae irregularitates tolluntur aliter, ut si cesset infirmitas, aetas puerilis, ignorantia.
Sequuntur (f) etiam duo, quae quandoque possunt esse cum culpa, quandoque sine culpa, videlicet homicidium et bigamia. Sub homicidio continetur mutilatio activa enormis alterius hominis: et de ista materia habetur extra de homi cidio voluntario et involuntario, et 55. distinctione cap. ultim. 50. distinct. Mi ror, et hoc propter horrorem sanguinis effusi. Unde etiam David non permisit Deus aedificare domum nomini suo, multo sanguine effuso 2. Reg. 7. Sed de hoc distingue de voluntario et involuntario; voluntarium nunquam deletur nisi per Baptismum, et tunc est ratio congrua, quia deletur ratio, quia non amplius habetur horrori jam novus homo factus per Baptismum. Si autem simpliciter est involuntarium, utpote alius irruit in gladium istius,in nullo nocet, distinct.28. Si autem involuntarium secundum quid, ut pote non potuit evadere mortem nisi occideret, irregularis est, ibid. distinct. 50. de his ; sed faci lis est dispensatio. Si autem est casuale, et dedit operam rei licitae et adhibuit debitam diligentiam, nullam paenam incurrit: altera illarum conditionum praetermissa, incurrit paenam. De bigamia, quae simpliciter inducit irregularitatem, ut dicetur inferius in materia de matrimonio, habetur Extra de bigamis.