Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Possunt quidem verba ista sic intelligi, non praeter regulam fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere. Dominus in Evangelio dicit: «Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?» Proinde magni interest, cum aliquid boni facimus, cujus rei contemplatione faciamus. Officium quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua vanitate praecipuum locum obtinet 1533 amor laudis humanae, propter quam multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter, temperanter, justeque viventes; ad quam pervenientes perceperunt mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere oculos suorum: «Attendite,» inquit, «ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est.» Deinde cum ipsius justitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de eleemosynis, de oratione, de jejunio, ubique id admonuit, ne aliquid eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea faciunt, percepisse mercedem suam (Matth. VI, 1-23) , id est non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia ipsa laus humana culpanda est (nam quid tam optandum est hominibus, quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri. Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini justo quantacumque provenerit, non ibi esse debet ejus finis boni, sed etiam ipsa referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni; quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem sermone Dominus jam dixerat eis: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Id. V, 16) . Ubi finem posuit, hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus, et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel augendam, sive retinendam, et si quid hujusmodi est commodi temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in ejusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis (Psal. LIX, 13) ; et diem hominum non concupierunt (Jerem. XVII, 16) , quia homo vanitati similatus est, dies ejus sicut umbra praetereunt (Psal, CXLIII, 4) .