Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponit sententiam, quam Augustinus aliquando habuit, scilicet fidem esse causam praedestinandi, sed eam retractavit. Affert alium locum Augustini, quo videtur asserere dari causam praedestinationis, et expositionem Magistri, contra quam, impugnationem Henrici refutat, sed ex alio capite eam rejicit.
. Circa istam quaestionem sensit Augustinus aliquando, quod etsi bona opera in praesentia Dei non sintralio praedestinandi, fides tamen in praescientia Dei est ratio praedestinandi, sicut per eum patet super Epistolam illam ad Romanos, ubi vult quod propter fidem quam praescivit in Jacob,qua sibi esset crediturus, et infidelitatem in Esau, illum praeelegit, et hunc non, et habetur in littera.
Sed illud retractat ipse primo Retractationum 22. innuens contra se rationem, quia fides est donum Dei, sicut et alia bona opera, quod probatur per Apostolum I. ad Cor. ubi dicit: Illud non dixissem, si fidem inter dona Spiritus sancti connumerare sciv issem.
Magister videtur sentire quod omnino nullum sit meritum praedestinationis vel reprobationis, et videtur inniti auctoritati Apostoli praedictae et dicto Augustini de praedestinatione Sanctorum : Non (inquit) quia nos futuros esse tales scivit, nos elegit, sed ut essemus tales per illam electionem. Et Magister adducit auctoritatem Augustini contra se, 83. q. q. 68: dicentis : Cujus vult (inquit) miseretur, et quem vult indurat, sed haec voluntas Dei injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia, etsi ipsi peccatores propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen inter eos nulla est diversitas: praecedit enim aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni tamen efficiuntur justificatione, et iterum praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obstinatione.
Respondet Magister, quod istam auctoritatem videtur retractasse in simili, retractando illud quod dicit super Epistolam ad Romanos. Et hoc confirmatur per hoc quod quaedam, quae subdiderat in eadem quaestione, retractat, sicut apparet primo Retractationum c. 2. et illa videntur consonare cum ista sententia, ex quo videtur etiam quod illam sententiam retraclaverit.
Sed contra responsionem Magistri de retractatione auctoritatis ad Romanos objicit quidam Doctor per hoc, quod Augustinus librum illum super epistolam ad Romanos edidit quando fuit Presbyter ; illum autem 83. quaestionum non compilavit antequam esset Episcopus. Non igitur videtur, quod retractando aliqua de primo libro, retractet aliqua de secundo, quia retractando dictum prius quando minus sciebat, non est retractare dictum posterius quando magis sciebat.
Sed istud argumentum non cogit, quia licet prius scripsit unum librum quam alium, simul tamen fecit librum Retractationum, et tunc habuit illos ambos libros editos, et potuit sententiam dictam in uno libro retractare in aliis, sive prius editis sive posterius ; apparet enim, quod omnes libros illos, de quibus fecerat mentionem, ediderat, antequam edidit illum librum Retractationum. Et tamen si in primo capite primi Retractationum retraclasset aliquam sententiam, quam dixisset in aliquo alio libro, posterius quidem edito et retractato, non oporteret quod iterum replicaret retractationem illius sententiae in aliquo capitulo assignato alibi libro posterius edito. Unde dicit libro primo Retractationum cap. 3. retractans illam sententiam, Deus quem sensus ignorat, addendum, inquit, erat, ut diceretur mortalis corporis sensus. Et subdit : Nec assidue repetendum est quod etiam superius jam dixi, sed hoc recolendum ubicumque sententio, ista in meis libris invenitur ergo sententia dicta in libro prius retractato et prius edito, magis retractat eamdem sententiam ut dictam in libris posterius editis, quam e converso.
Sed aliter posset argui contra expositionem Magistri, quod non invenitur, ubi Augustinus illa verba retractet, quia sicut ipsemet confitetur, et verum est, post illa verba quae adducit, sequuntur alia verba quae retractat de illa q. G8. primo Retractationum cap. 26. et ista verba non retractat ; videtur autem quod si intelligeret ea esse retractanda, non inciperet a verbis sequentibus ista.