IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Sequuntur etiam duo, etc. Agit de irregularitate, quae est ex homicidio et bigamia: dicit etiam contingere aliquando ex culpa, aliquando sine culpa. Ad distinctionem hujus a priori, nam licet mutilatio sui ipsius contingat cum culpa, ut superius supponit, quia tamen raro contingit, et in moralibus frequenter contingentium habetur ratio, ideo in divisione generali eam reducit ad irregularitatem, quae est indecentia et deformitate: ex quibus primario resultat, quamvis etiam culpa ipsa puniatur in mutilatione se in parte aut toto membro.
Haec autem irregularitas, quae ex defectu Sacramenti seu significationis ut in bigamia, vel ex defectu lenitatis, ut in homicidio contingit, est frequenter cum peccato: aliquando etiam sine peccato, quod sufficit ad praesentem differentiam, quae accidentalis est, et non substantialis, quia per accidens est ut conjungatur culpa, licet in ordine ad dispensationem obtinendam plurimum spectatur tam culpa quam modus culpae, quo quis homicidium committit directe aut indirecte.
Distinguit autem Doctor tria genera homicidii, nempe voluntarii simpliciter, voluntarii secundum quid, et voluntarii casualis. Voluntarium simpliciter est, quando occisio intenditur in se, vel in sua causa proxima et inevitabili mortis, v. g. cum quis intendit alium occidere directe, vel etiamsi non concipiat occisionem inferendam directe, intendit tamen actionem quae per se est illativa mortis inevitabiliter, ut percutere aliquem gladio, et quantum potest, et ubicumque potest, aut eum praecipitare ex turri, aut propinare venenum per se lethiferum, quia vult causam proximam, vult etiam effectum, si sequatur quantum est ex se. In homicidio autem voluntario ex stylo Juris distinguunt Doctores homicidium, ut est contra justitiam, et homicidium licitum, vel certe illicitum, ut si fiat contra charitatem, v. g. cum judex occid secundum justitiam reum, cui ex lege talis paena debetur, est homicidium licitum. Cum vero occidit ex odio aliquem, secundum tamen justitiam, et ob demeritum, peccat contra charitatem, et non contra justitiam, quia talis poena debetur ex lege ; homicidium autem voluntarium utroque modo inducit irregularitatem, ut dicit Doctor, et patet ex legibus citatis.
Sed in ordine ad irregularitatem, ejusque reservationem, homicidium voluntarium intelligitur homicidium injuste factum, quod Pontifici soli reservatur, ut patet ex tenore Jubilaei, Cruciatae et Privilegiorum, in quibus facultas dispensandi in hoc homicidio reservatur Pontifici, et ex Concilio Tridentino sessione 24. cap. 6. quantumlibet homicidium sit occultum. Unde colligunt Doctores, quando conceditur facultas dispensandi in omnibus irregularitalibus,excepta illa,quae est ex homicidio voluntario, intelligi tantum homicidium injuste perpetratum directe volitum in se, vel in sua causa proxima, ac proinde in caeteris ex delicto occulto posse dispensari per alios, ut communiter Doctores, nisi deducantur ad forum publicum. Deducitur autem ad forum publicum per denuntiationem et accusationem instituto processu judiciario, quando probari nequit crimen, recidit ad eumdem statum, in quo fuit prius, quantum ad facultatem dispensandi, quia non mutatur status ejus, ut quidam volunt, maxime deficiente plena et semiplena probatione.
De homicidio voluntario hoc sensu loquitur Doctor, quando dicit homicidium voluntarium nunquam deleri, nisi per Baptismum, quia infra distinct. 33. q. 2. supponit tolli per dispensationem, sicut et bigamiam quae etiam post Baptismum manet, ut ibi docet. Imo etiam in Ordine ad summum Pontificem dispensatio haec reputatur in eo sensu impossibilis, quo est valide difficilis dispensatio, neque concedenda nisi ex gravissimis causis. Unde Tridentinum citatum hoc ipsum significare voluit sessione 14. cap. 7. dicens : nullo tempore ad sacros Ordines promoveri possit, etc. omni Ordine perpetuo careat, etc. Vide cap. Miror, distinct. 50. cap. Inquisitionis, etc. de accusat. cap. Non ab homine etc. de judic.
Ad homicidium voluntarium hoc modo reducitur homicidium etiam aliquando indirecte volitum praesumptione fori, ut si quis alium vulneravit aut percusserit, non intendens eum interficere aut mutilare, secuta morte aut mutilatione. incurrit irregularitatem homicidii voluntarii, praesumptione fori, quae in facto fundatur: non tamen in conscientia est homicida voluntarius, hoc modo, quia rei veritas secundum conscientiam attenditur, et voluntas percutientis, quae requiri potest ex circumstantiis et confessione ipsius,
nempe ex modo et aliis concurrentibus. Quamvis ergo praesumptione fori habeatur homicida voluntarius ex proposito, quia voluntatem ex ipso facto praesumit, tamen in conscientiae foro aliter judicandum est, licet irregularis sit ex delicto in utroque fero, tamen non est ex proposito aut intentione homicida, quod requiritur ad homicidium voluntarium, modo adhibuit moderamen conforme intentioni ; neque ex natura actionis praevidere potuit aut debuit secuturam mortem aut mutilationem, alias in utroque foro esset homicida voluntarius, quia intentio illa esset ficta, quando sufficiens cautela non adjungitur, aut modus, per quem ex natura actionis praecavetur effectus mortis aut mutilationis, qui ex casu sequitur,
Addit praeterea Doctor homicidium voluntarium secundum quid inducere irregularitatem, ut quando fit cum defensione inculpatae tutelae; hoc verum erat tum, quando haec scripsit, Jure antiquo, sed postea sublata est haec iregularilas per Clement. unicam, de homicid. etc. Hoc homicidium dicitur a Canonistis homicidium dicitur a Canonistis homicidium ex necessitate. Glossa in cap. De his, dist. 50. Archidiacon. et Praepos. ibidem, glossa in cap. Sicut dignum, de homicid. Trident. sess. 14. cap. 7. quam necessitatem dividunt in evilabilem, quae non excusat ab irregularitate, et inevitabilem, quae excusat, v. g. si mutilando evaderet, tunc occidendo fieret irregularis, et peccaret ; si etiam defensio transeat in aggressionem, non excusatur, quia in illo excessu non est defensio, neque necessaria est ad evasionem mortis, tamen occidens etiam in eo casu non censetur homicida voluntarius primo modo ; unde irregularitas quae ex tali homicidio incurritur, reducitur a quibusdam ad eam, quae est ex homicidio casuali.
Quoad tertiam speciem, quae est homicidii casualis, doctrina circa hoc, quam tradit Doctor, est com munis, videatur cap. Dilectae, etc, cum tribus sequentibus, cap. Joannes, cap. ultimo, de homicidio, ubi Doctores et Theologi in hac distinct. et I. 2. quaest. 73. et 2. 2. q. 64. art. 8. Covarr. Clement. Si furiosus 2. part. Navarr. cap. 27. Hic culpatur potissimum negligentia ad evitandum homicidium et ejus periculum. Circa autem irregularitatem ex homicidio his tribus modis provenientem formantur regulae generales, et casus a Doctoribus in specie, quae passim occurrunt in Summis tis, quas hic proinde omitto brevitatis causa; nam sufficit aliqua in genere dicere ad declarationem textus, cum tractatus integer sine prolixitate nequit exhiberi. Est praeterea irregularitas alia homicidii, quae non est ex delicto, sed ex defectu lenitatis seu significationis, quam vocant Sacramenti, ut quando judex occidit malefactores secundum paenam legis. Circa haec omnia videatur Suarez de censuris, disp. 44. et seq. ubi diffuse hanc materiam tractat. Quoad regulas generales et casus particulares, de irregularitate ex bigamia agit Doctor infra distinct. 33. q. 2. quam ibi breviter explicabimus.