Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 41.)) Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium prolixissimus, nuper habuimus, de verbis ejus quae sequuntur iste jungendus est. Haec verba sunt: Et veniat super me misericordia tua, Domine. 1536A Quae sententia superiori videtur annexa: non enim ait, Veniat super me; sed ait, Et veniat. Est autem illa superior, Ecce concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me: deinde sequitur, Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quid hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per ejus misericordiam faciat , qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid dixerit, In tua justitia vivifica me; cum subjungit, Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum: hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus filios promissionis intelligi (Rom. IX, 8) ; ne arbitremur nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus. Factus est enim nobis Christus sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31) . Quod ergo ait, In tua justitia vivifica me; in Christo utique vivificari cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse Christus est et salutare Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam diceret ubi ait, Et veniat super me misericordia tua, Domine. Si ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur: Salutare tuum secundum eloquium tuum. Ab eo quippe hoc promissum est, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17) . Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut totum corpus Christi dicat, gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10) .