Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 42.)) Et respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum. Utrum, verbum exprobrantibus; an, verbum respondebo, ambiguum est: sed quodlibet eorum Christum sonat . Ipsum enim nobis exprobrant, quibus est crucifixus vel scandalum, vel stultitia (Id. I, 23) : ignorantes quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod Verbum in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat (Joan. I, 14, 1) . Sed etsi non ipsi Verbum exprobrent quod eos latet, quia divinitas ejus ab eis non cognoscitur a quibus ejus infirmitas in cruce contemnitur; nos tamen Verbum respondeamus, nec exprobratione terreamur aut confundamur. Verbum enim si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) . Ille autem respondet Verbum exprobrantibus, super quem venit misericordia Dei; hoc est, ipsum salutare ejus venit ut protegat, non ut conterat. Nam super quosdam conterendos venturus est, qui nunc in eum, dum spernunt ejus humilitatem, offendendo quassantur. Sic enim dicit in Evangelio: Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; super quem vero ceciderit, conteret eum (Luc. XX, 18) . Qui ergo nobis exprobrant, offendunt, et cadunt in eum. Nos autem ne offendamus, et cadamus, opprobria eorum ne timeamus, sed respondeamus eis verbum. «Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quia si credideris,» inquit, 1537 «in corde tuo quia Dominus est Jesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis; salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem (Rom. X, 8-10) . Parum est ergo in corde habere Christum, et nolle confiteri dum timetur opprobrium: sed exprobrantibus respondendum est verbum. Ut autem hoc martyres possent, promissum est eis, et dictum, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) . Ideo et iste cum dixisset, Respondebo exprobrantibus mihi verbum; continuo sequitur, Quoniam speravi in verbis tuis: quod est utique, in promissis tuis.