Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione ?
Alensis 1. part; quaest. 21. membr, 1. art. 1 . D. Thom 1. part. quaest, 25. art. 1.et. 3. D. Bonavent. hic quaest. 4. et 1 . d. 43. art 1. quaest, 1 . Richard. d. 43. quaest. 2. Gabr. ibi quaest.2. et hic quaest. I. Durand.guaest. 1. Vasquoz i.p. disp. 104. et 105 . Suarez i. part. trart. I. hb. 3. cap. 9.
Circa distinctionem quadragesimam secundam, in qua Magister agit de omnipotentia Dei, quaero utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione ? Quod sic. Richardus de Trinit.1. cap. 3. Adomnia quae fide tenemus, non solum habemus rationes naturales, sed necessarias.
Praeterea, naturali ratione probatur Deum esse potentiae infinitae, sicut probatur 8. Physic. et 12. Metaphysic, potentia autem infinita nota est esse omnipotentia ; ergo, etc. Probatio minoris, quia notum est potentia infinita non posse aliquam aliam majorem cogitari sine contradictione ; quacumque autem potentia, quae non est omnipotentia, potest cogitari major sine contradictione. Probo, sine contradictione potest cogitari omnipotentia sub ratione omnipotentiae, ipsa autem major cogitatur quacumque alia quae non esset omnipotentia.
Si dicas, quod non potest naturaliter probari omnipotentiam esse cogitabilem sine contradictione:
Contra, omnipotentiam esse in entibus verum est; ergo omnis ratio probans impossibilitatem omnipotentiae, sophistica est. Omnis autem ratio sophistica potest per intellectum ex puris naturalibus solvi ; ergo intellectus talis ex puris naturalibus potest cognoscere nullum impossibile sequi ex omnipotentia, et scit quod illud est possibile, ad quod nullum impossibile sequitur ; cognoscit ergo omnipotentiam esse possibilem.
Ex isto etiam potest fieri Tatio per se, quia si naturaliter potest probari omnipotentiam esse possibilem, quia non impossibilem, ergo naturaliter potest probari eam esse necessariam, quia non potest esse, nisi possit esse necessaria, et quod potest esse necessarium, est necessarium ; ergo, etc.
Contra, nulli Philosophi utentes naturali ratione, etiam quantumcumque perfecte considerarent Deum sub ratione efficientis, concesserunt Deum esse omnipotentem secundum intellectum Catholicorum.
Confirmatur etiam, quia articulus fidei est in symbolo Apostolorum: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc.