Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 45.)) Superiores versus prolixi psalmi hujus orationem habent; hi autem qui sequuntur, de quibus nunc disputandum est, narrationem. Petebat enim homo Dei superius adjutorium gratiae Dei, cum dicebat, In tua justitia vivifica me; et veniat super me misericordia tua, Domine: et alia similia vel supra vel infra. Nunc autem dicit: Et ambulabam in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et exercebar in justificationibus tuis. Ubi narrantis verba sunt, non petentis; velut, impetratis quae petiverat, confiteatur in Dei laudibus qualem illum fecerat misericordia Domini, quam super se venire poposcerat. Neque enim haec ita superioribus conjunxit, ut diceret, Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in judiciis tuis supersperavi, Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi, Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi, Et loquar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundar; et caetera isto modo; sic enim videtur sequentia praecedentibus debuisse connectere: sed ait, Et ambulabam in latitudine. Ubi copulativa conjunctio, id est, Et, velut inconsequens posita est; quia non ait, Et ambulabo, quomodo dicebat, Et custodiam legem tuam semper. Aut certe si optativo modo dictum est, Custodiam legem tuam; non ait, Et ambulem in latitudine, quasi utrumque optaverit, et poposcerit: sed ait, Et ambulabam in latitudine. Ubi si conjunctio ista non esset, sed a superiorum connexione libera 1539 inferretur et soluta sententia, Ambulabam in latitudine; nihil de inusitato loquendi modo hic deberet movere lectorem, ut occultus sensus quaerendus hic aliquis putaretur. Nimirum ergo quod non dixit intelligi voluit, id est, exauditum se fuisse; ac deinde subjunxit qualis factus fuerit: tanquam diceret, Haec cum orarem, exaudisti me, Et ambulabam in latitudine; et caetera quae isto modo dicta contexuit.