Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Quid est igitur, Et ambulabam in latitudine, nisi, ambulabam in charitate, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5) ? In hac latitudine ambulabat ille qui dicebat, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) . Haec autem charitas duobus illis mandatis tota atque integra continetur, dilectione scilicet Dei, et dilectione proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40) . Unde et hic cum dixisset, Et ambulabam in latitudine; causam subjunxit atque ait, Quia mandata tua exquisivi. Nonnulli autem codices non habent mandata, sed testimonia; sed mandata in pluribus invenimus, et maxime graecis: cui linguae tanquam praecedenti, unde ad nos ista translata sunt, magis credendum esse quis ambigat? Si ergo scire volumus quomodo haec mandata quaesierit, vel quaerenda sint, illud intueamur quod dicit magister bonus, et doctor, et dator: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Et paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Id. VII, 7, 11) ? Ubi evidenter ostendit quod dixerat, Petite, quaerite, pulsate, nonnisi ad poscendi, hoc est, orandi instantiam pertinere. Alius porro evangelista non ait, Dabit bona petentibus se, quae multipliciter possunt intelligi, vel corporalia, vel spiritualia; sed circumcidit inde alia, satisque diligenter expressit quid nos vehementer atque instanter voluerit poscere Dominus, et ait: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se (Luc. XI, 13) ? Hic est ille Spiritus per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut Deum proximumque diligendo divina mandata faciamus. Hic est ille Spiritus in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15) . Ac per hoc ipse nos facit petere, quem desideramus accipere; ipse nos facit quaerere, quem cupimus invenire; ipse nos facit pulsare, ad quem nitimur pervenire. Hoc docet Apostolus, qui cum dicat in Spiritu sancto nos clamare, Abba, Pater; rursus alio loco dicit, Dedit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6) . Quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis, nisi quia clamare nos fecit, dum habitare coepit in nobis? Etiam hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus petendo, quaerendo, pulsando, poscatur. Sive enim ut vita bona petatur, sive ut bene vivatur; quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14) . Ergo, Ambulabam, inquit, in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Exquisierat et invenerat, quoniam petierat et acceperat Spiritum bonum, quo factus bonus bene faceret bona, ex fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) .
1540 3. (( vers. 46.)) Et loquebar, inquit, in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar: tanquam ille qui petierat et acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum, et non auferretur ex ore ejus verbum veritatis. Itaque pro illa usque ad mortem certans, nec in conspectu regum confundebatur eam loqui. Testimonia quippe, in quibus dicit quod loquebatur, graece martyria nuncupantur; quo verbo jam utimur pro latino. Unde dictum est etiam vocabulum Martyrum, quibus praedixit Jesus quod et ante reges eum fuerant confessuri (Matth. X, 18) .