CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Doctoris stat in duobus. Primum, objectum omnipotentiae fieri per intellectum Dei producentem res in esse intelligibili, qu.a productione facta, res primo habent se ipsis formaliter esse tale, quasi in primo instanti, et in secundo instanti de se dicunt respectum possibilitatis ad omnipotentiam. Secundum, impossibilitatem esse ex parte rei, non Dei, nam duo vel plura entia a Deo producta, ex ratione sua repugnant formaliter, ex d. 2. q. 1. de quo 3. d. 3. q. 2. ex producente principiative, et quasi in tertio instanti dicunt respectum incompossibililatis in ordine ad quodcumque agens. Haec ergo causalis est vera, ideo Deus non potest facere chimaeram, quia partes ex quibus fienda est inter se, ex se formaliter repugnant; admittit tamen Scotus intellectum Dei non esse praecisam causam possibilitatis oppositae, de quo fuse Leuchet, hic ad argumenta Occham.
Aliter dico (g) a prima sentenlia quantum ad illud, quod probant illa duo argumenta, quia licet potenlia Dei ad se, id est, aliqua perfectio absoluta, qua Deus est formaliter potens, sit in Deo in primo instanti naturae, sicut et quaelibet perfectio absoluta simpliciter, sicut calorem consequitur esse potentiam calefaciendi, qui tamen calor est absoluta forma ; tamen per ipsam potentiam sub ratione qua est omnipotentia, non habet objectum quod sit primo possibile, sed per intellectum divinum producentem in primo instanti illud in esse intelligibili, et intellectus non est formaliter potentia activa, qua Deus dicitur formaliter omnipotens, et tunc res producta ab intellectu divino in esse tali, scilicet intelligibili in primo instanti naturae, habet seipsa esse possibile in secundo instanti naturae, quia seipsa formaliter non repugnat sibi esse, et seipsa formaliter repugnat habere esse necessarium ex se, in quibus duobus stat tota ratio possibilis, in quibus correspondet rationibus potentiae activae ; non est igitur possibilitas in objecto aliquo modo prior, quam sit omnipotentia in Deo, accipiendo omnipotentiam pro perfectione absoluta in Deo, sicut nec creatura est prior aliquo absoluto in Deo. Si tamen res (h) intelligatur esse possibilis antequam Deus per omnipotentiam producat eam, sic est verum ; sed in illa possibilitate non est simpliciter prior, sed producitur ab intellectu divino. Quantum autem (i) ad impossibilitatem dico, quod illa non potest esse primo ex parte Dei, sicut dicifi prima sententia, et hoc propter rationem factam contra secundam sententiam, quia ipsa est impossibilis propter repugnantiam ejus ut fiat, quod intelligo sic : impossibile simpliciter includit incompossibilia, quae ex rationibus suis formalibus sunt incompossibilia, et ab eo sunt principialive incompossibilia a quo principiative habent suas rationes formales. Est igitur ibi iste processus, quod sicut Deus suo intellectu producit possibile in esse possibili, ita producit duo entia formaliter utrumque in esse possibili, et illa producta seipsis formaliter sunt incompossibilia, ut non possint simul esse unum, neque aliquid tertium ex eis. Hanc autem incompossibilitatem quam habent formaliter, habent ex se et principiative ab eo quodammodo, qui produxit ea ; et istam (k) incompossibilitatem istorum sequitur impossibilitas totius figmenti inpudentis ea, et ex ista impossibilitate figmenti in se et ex ineo inpossibilitate partium suarum, sequitur impossibilitas ejus respectu cujuscumque agentis. Et ex hoc habet compleri totus processus impossibilitatis rei, quasi ultimus gradus impossibilitatis sit negatio respectus ad quodcumque agens, nec oportet habere aliquem respectum negativum ex parte Dei, nec ex parte cujuscumque alterius, nec est forte aliquis in natura rei, licet intellectus possit comparare Deum, vel aliud agens ad istud sub negatione respectus. Sic igitur impossibilitas prima est formaliter ex parte impossibilis et principiative a Deo, et si principialive reducatur ad aliquid, non tamen reducitur ad negationem possibilitatis in Deo, imo reducitur principiative ad intellectum divinum principiantem illud in illo esse, in quo partes illae formaliter repugnant, propter quam formalem repugnantiam totum ex eis simpliciter est impossibile.
Et ex hoc apparet (1), quod falsa est imaginatio quaerentium impossibilitatem aliquorum quasi in aliquo uno, quasi aliquid unum vel intelligibile, vel qualecumque ens sit ex se formaliter impossibile, sicut Deus ex se est necesse esse formaliter. Nihil enim est tale primum in non entitate, nec etiam entitatis oppositae tali non entitati est intellectus divinus ratio possibilitatis, nec etiam intellectus divinus est praecisa ratio possibilitatis oppositae nihilo, quia tunc teneret illud argumentum, de causis praecisis in affirmatione et negatione. Sed omne simpliciter nihil includit in se ratione plurium, ita quod ipsum non est primo nihil ex ratione sui, sed ex rationibus illorum, quae intelligitur includere, propter formalem repugnantiam illorum inclusorum plurium ; et ista ratio repugnantiae est ex rationibus formalibus eorum, quam repugnantiam primo habent per intellectum divinum, sed non praecise.
Ad primum argumentum, illa ratio Magistri tenet, supponendo quod universum possit esse majoris perfectionis capax, quia tunc melius fieret, si daretur sibi illa capacitas, quam sit sine illa capacitate, ut si esset capax multorum aliorum. Absolute autem non tenet ratio Magistri, negato isto, scilicet quod potuit melius fieri ; sicut nec sequitur quod ignis, manens ignis, possit fieri melior, si fiat capax intellectus vel Aolulitatis, quia non potest esse istorum capax. Dico tunc ad formam argumenti, quod Deus non potest dare capacitatem nihilo ut sit factionis passivum, sed ista non est prima ratio, sed quia tale non potest habere talem capacitatem, et ista ratio reducitur ad formalem repugnantiam partium, et ulterius ad intellectum divinum.