Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 49.)) Consideremus, quantum donat Dominus, et pertractemus hos versus magni psalmi hujus: Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuam vivificavit me. Numquid oblivio, sicut in hominem, cadit in Deum? Cur ergo ei dicitur, Memento? Quamvis in aliis sanctae Scripturae locis ipsum verbum omnino ponatur, ut est, Quare mei oblitus es (Psal. XLI, 10) ; et, Oblivisceris inopiam nostram (Psal. XLIII, 24) ; et ipse Deus per Prophetam, Omnes, inquit, iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 22) : et alibi atque alibi saepius hoc legitur. Sed non ut hominibus ista contingunt, ita intelliguntur in Deo. Nam sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res mutat, consilio non mutato, quia consilium Domini manet in aeternum (Psal. XXXII, 11) ; ita dicitur 1541 oblivisci, quando tardare videtur adjutorium vel promissum, vel non retribuere digna peccantibus, vel si quid hujusmodi, tanquam ejus memoriae sit elapsum quod speratur sive timetur, et non fit. Dicuntur ista locutione morali, qua humanus movetur affectus; quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non deficiente memoria, nec obscurata intelligentia, nec voluntate mutata. Cum itaque dicitur ei, Memento, orantis desiderium, quia promissum poscit, ostenditur, et extenditur; non Deus, quasi ei de mente id exciderit, admonetur. Memento, inquit, verbi tui servo tuo: hoc est, imple promissum servo tuo. In quo spem dedisti mihi: hoc est, in quo verbo, quoniam promisisti, me sperare fecisti.