CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(g) Aliter dico a.prima sententia, etc. Nunc Doctor declarat opinionem propriam, quae stat in aliquibus dictis. Primum, quod potentia Dei accepta pro fundamento, de qua supra d. 7. est quid absolutum, et illud absolutum, vel est voluntas divina, vel velle divinum, quae potentia sive omnipotentia hoc modo accepta est perfectio simpliciter, et est id quo Deus dicitur formaliter potens, accipiendo formaliter fundamentaliter, et convenit Deo in primo instanti naturae, id est, in illo instanti in quo adhuc non comparatur ad extra. Secundum instans inaturae est in quo comparatur ad extra, in illo tamen instanti naturae primo plura possunt esse, ut patet supra dist. 10. q. unica. Potest etiam accipi omnipotentia pro respectu fundato in absoluto illo ; et dic pariformiter sicut supra dictum est de potentia activa dist. 7. scilicet pro respectu fundato in absoluto, sicut potentia calefaciendi fundatur in calore, accipiendo potentiam calefaciendi pro respectu.
Secundum dictum est, quod omnipotentia, quae est potentia activa, non habet objectum quod sit primo possibile, id est, quod non producit aliquid in esse possibili, sed tantum producit in vero esse existentiae, quod esse existentiae praesupponit esse possibile. Et quamvisDoctor supra d. 20. dicat quod objectum omnipotentiae est ens possibile, et hoc idem in quodlib. 7. aliter tamenet aliter, quia ibidicitquod non potest producere in esse, nisi tantum illa entia, quae vere sunt possibilia causari, non quod producat illa in esse possibili, imo praesupponit esse possibile. Hic vero dicitur quod non habet possibile pro objecto primo, scilicet in tali esse producibili. Sed per intellectum divinum, sive per actum intelligendi intellectus divini omnia producuntur in esse intelligibili, et sic in esse possibili, ut supra patuit d. 3. q. 4. et dist. 36. et 39. Et talis intellectus non est formaliter potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, patet, quia si sic, tunc producerentur ad extra omnes res possibiles in esse vero reali, et hoc de necessitate naturae, quia talis productio necessario praecederet determinationem voluntatis. Hoc patet supra d. 3. q. 4. et d. 36. et 39.
Tertium dictum est, quod res producta ab intellectu divino in esse possibili sive intelligibili in primo instanti naturae, habet seipsa esse possibile in secundo instanti naturae. Et hoc sic intelligit, quia lapis in primo instanti naturae producitur ab actu intellectus divini in esse cognito ; et in secundo instanti naturae, habet seipsa esse possibile, quia illud, ut supra exposui, fundatur in esse cognito, sic tamen intelligendo quod in primo instanti naturae lapis habet esse cognitum seipso formaliter, sed originative ab actu intellectus divini. Similiter in secundo instanti naturae, lapis habet esse possibile seipso formaliter, originative vero ab actu intellectus divini. Quartum dictum, possibilitas in objecto nullo modo est prior omnipotentia in Deo, (accipiendo omnipotentiam pro absoluto,) quia omne absolutum in Deo praecedit omne esse creaturarum, quodcumque sit illud esse, ut supra patuit d. 30. et singulariter patet in2. d. i.q. 1.
(h) Si tamen res. Addit Doctor, quod si intelligatur res esse possibilis. antequam Deus per omnipotentiam producat eum, sic est verum, (supple, quod talis res praecedit omnipotentiam ) sed in illa possibilitate res talis non est simpliciter prior, sed producitur ab intellectu divino.
Haec littera debet sane intelligi. Non enim res in esse cognito sive possibili est prior volitione divina absolute sumpta, cum ipsa ut sic, sit prior omni persona, ut supra patuit dist. 1. q. 2. et dist. 10. q. unica. Et personae de necessitate sunt priores omni creatura in quocumque esse, sive simpliciter sive secundum quid, ut supra exposui d. 10. et clarius ostenditur a Doctore in 2. d. 1. q. 1. ergo talis res in esse possibili nullo modo est prior omnipotentia accepta pro absoluto, scilicet pro volitione divina. Debet ergo sic intelligi littera, quod res in esse existentiae nullo modo sunt priores omnipotentia, (accipiendo omnipotentiam pro velle divino nedum ut terminato ad essentiam divinam, sed nec ut terminato ad creaturam) tale enim velle ut sic, necessario est prius creaturam esse existentiae, patet, quia voluntas divina velle suo voluit omnia quaecumque voluit ab aeterno, licet non pro aeterno, ut supra patuit d. 30. et clarius infra patebit d. 45. Res vero in esse possibili, sive in esse cognito sunt priores omnipotentia, (accipiendo omnipotentiam pro velle divino, qui vult talia possibilia esse pro aliquando in esse existentiae,) quia talis volitio praesupponit esse cognitum rei volitae. Et sic debet intelligi littera Doctoris.
(i) Quantum autem ad impossibilitatem. Hic Doctor declarat a quo est impossibilitas rerum, puta a quo est hoc impossibile, scilicet homo est asinus, vel hominem esse asinum, erit manifestum impossibile a quo erit istud impossibile sive impossibilitas. Et solutio stat in aliquibus dictis :Primo, impossibilitas talis non potest esse primo ex parte Dei, sicut dicit prima sententia Henrici, quia ipsa est impossibilis propter repugnantiam ejus, ut fiat. Et hoc est, quod Doctor multoties utitur ista sententia : Quaecumque repugnant, suis rationibus repugnant, ut patuit supra d. 2. q.1. et in 3. d. l.q. 2. et in quodlib. Dicimus enim quod repugnat hominem esse asinum, quia ratio formalis asini est simpliciter incompossibilis rationi form ali hominis: irrationale enim repugnat rationali, et sic omnia repugnantia suis rationibus formalibus repugnant si habent rationes formales;
si non habent, sufficit quod suis conceptibus sive quidditatibus, sive rationibus qualitercumque sumptis repugnent. Secundo dicit Doctor, quod talis impossibilitas potest esse originative ab intellectu divino, quia a quo sunt rationes formales repugnantiae, ab eo est originative repugnantia: sed termini incompossibiles et rationes terminorum sunt ab actu intellectus divini, quia omnia objecta secundaria simplicia sunt immediate ab actu intellectus divini, ut supra patuit. Exemplum, dicimus quod homo et asinus ad invicem repugnant, homo in esse cognito est ab actu intellectus divini, et similiter asinus, et incompossibilitas fundatur in illis propter rationes eorum formaliter repugnantes et incompossi biles. Et sic impossibilitas est immediate a terminis, qui sunt incompossibiles propter incompossibilitatem rationum formalium, remote tamen est a Deo, quia termini incompossibiles sunt a Deo producti in esse possibili.
(k) Et istam impossibilitatem istorum terminorum sequitur impossibilitas to. itus figmenti includentis ea. Figmen tum enim est compositum ex incompossibilibus componi, id est, componitur ex partibus sibi invicem incompossibilibus, et ideo figmentum non potest proprie definiri, quia partes definitionis non sunt ad invicem incompossibiles, ut supra patuit d. 3. q. 5 contra Henricum. Sequitur: Et ex iste impossibilitate figmenti in se, et ex in compossibilitate partium suarum, sequitur incompossibilitas ejus respectu cujuscumque agentis, quia enim figmen tum est impossibile ex partium incom possibilitate, ideo est impossibile ip sum posse produci in rerum natura a quocumque agente quantumcumque perfecto.
(1) Et ex hoc apparet. Hic Doctor declarat quomodo impossibilitas non potest esse in aliquo uno simplici, quia illa tantum est ex impossibilitate et repugnantia plurium ad invicem, homo enim non est aliquod impossibile. Nec est simile de impossibili et necesse esse, quia necesse esse est alicujus in ae primo, sicut Deitas est ex se formaliter necessaria, impossibile vero non est alicujus in se. Dato enim quocumquetermino simplici et incomplexo, in illo solo nulla invenitur repugnantia sive incompossibilitas. Et patet ista littera.
Contra quaedam dicta a Doctore in praesenti quaest, arguit Occham. Et primo contra illud, quod intellectus divinus producit omnia in esse intelligibili, arguit sic : Primo, quia illud quod per aliquem actum nullum esse formaliter recipit, sed tantum denominatur denominatione extrinseca non producitur per talem actum, sed creatura per hoc, quod intelligitur a Deo nihil formaliter recipit, sed tantum denominatur quadam extrinseca denominatione, sicut objectum intellectus creati non producitur per hoc quod intelligitur, sed tantum denominatur quadam extrinseca denominatione ; ergo creatura in tali esse intelligibili non producitur.
Secundo : Aut creatura producitur in esse intelligibili praecise, quia intelligitur, aut quia nihil prius fuit, aut quia prius non erat intelligibile. Non propter primum, quia tunc essentia divina vere produceretur in esse intelligibili, cum vere intelligatur, et tunc quilibet intelligens Deum produceret ipsum in esse intelligibili. Nec propter secundum, quia etiam quando intelligitur oreatura, tunc nihil est, quamvis sit intellecta. Nec propter tertium, quia essentia divina ante intellectionem suam non fuit intelligibilis.
Tertio, secundum istum nunquam producitur aliquid in esse intelligibili, nisi quia producit aliquid in esse reale: sed secundum istos, creatura quando producitur per intellectum divinum non producitur nisi in esse intelligibili ; ergo aliquid aliud producitur in esse reale, sed nihil potest dari, sicut patet inductive.
Secundo principaliter arguit contra aliud dictum, scilicet quod creaturam primo instanti naturae producitur in esse intelligibili, et in secundo instanti habet esse possibile, arguit sic : Accipio primum instans naturae, in quo intellectus praecedit in esse intelligibili creaturae, et quaero, aut in illo instanti creatura est possibilis, aut non est possibilis? Si est possibilis ; ergo est possibilis antequam producatur in esse intelligibili. Si non est possibilis; ergo sibi repugnat esse.
Tertio principaliter arguit contra illud dictum, scilicet quod status est in illo processu ad impossibilitatem respectu cujuslibet agentis sine respectu correspondentem Deo, arguit sic contra : Sicut in omni respectu creaturae in esse possibili ad Deum correspondet aliquis respectus in Deo ad creaturam in esse possibili, ita ad negationem respectus correspondeat negatio respectus in Deo ad impossibile ; ergo non est ibi status. Si dicatur quod respectui creaturae in esse possibili ad Deum correspondet respectus in Deo, contra, aut ille respectus creaturae in esse possibili est realis, aut respectus rationis? Non realis, quia non habet fundamentum reale ; ergo est respectus rationis, qui fit per actum intellectus comparantis creaturam ad Deum secundum istum: sed ita potest intellectus comparare Deum ad creaturam, sicut e converso, ergo ita potest esse respectus in Deo ad creaturam, sicut e converso; ergo. Haec Occham ad litteram.
Respondeo ad primum argumentum, praemittendo aliqua. Primo, quod res potest comparari, aut ad intellectum divinum, aut ad intellectum creatum. Secundo modo, forte nullus intellectus creatus potest aliquid producere secund um primum esse illius (loquendo de primo esse simpliciter, quod praecedit verum esse reale,) et hoc supra patuit d. 36. non enim aliquis intellectus creatus potest producere lapidem secundum suum esse simpliciter et primum, quia illud fuit ab aeterno. Sed posito quod lapis nullum esse ab aeterno habuerit, an intellectus creatus posset illum producere in esse intelligibili, et per consequens in esse possibili ? hoc pertractare non est praesentis materiae. Primo modo, scilicet comparando ad intellectum divinum, intellectus divinus actu suo, cum sit formaliter infinitus, (potest producere omnes terminos in esse secundum quid, sive in esse intelligibili.
Secundo praemitto, quod intellectus divinus, sive actus intellectus divini in primo instanti est tantum ens absolutum, et formaliter infinitum, et in illo instanti nihil producit. In secundo instanti producit lapidem in esse intelligibili, ita quod in illo instanti lapis habet esse intelligibile, non ex natura rei, sed per illum actum, ut supra exposui d. 35. 36. 43. In tertio instanti intellectus divinus illo actu quo producit lapidem in tali esse, actu intelligit illum, non virtute lapidis intelligibilis, sed virtute essentiae divinae, quae in illo instanti suo modo movet intellectum suum ad intellectionem lapidis, ut potest patere ex dictis in 2. d. 1. q. 1.
Tertio, praemitto quod aliud est dicere aliquid esse actu cognitum, et aliud est dicere esse cognoscibile sive esse objectum cognoscibile, quia primo modo, esse cognitum est posterius, non tantum cognitione in se considerata, sed etiam cognitione ut ad objectum cognitum terminata ; prius enim cognitio terminatur ad objectum, et post objectum dicitur habere esse cognitum, et sic esse cognitum, sive objectum denominatur cognitum denominatione extrinseca, quia cognitione non existente in objecto cognito, sed a cognitione existente in potentia, cognitiva, et hoc patet a Doctore in 4. d. 1. q. 1. sed secundo modo, scilicet esse cognoscibile non est posterius cognitione, saltem quoad terminationem ejus. Aliquando enim est prius cognitione in se, ut in creaturis, quando objectum est partialis causa cognitionis, tunc enim praecedit objectum in ratione intelligibilis, ut supra patuit d. 3. q. 3. et q. 7. et alibi saepe a Doctore. Aliquando etiam praecedit cognitionem in se in ratione termini, ut cum cognitio nova causatur ab aliquo virtualiter continente tale objectum terminativum, de quo supra d. 3. q. 3. et 7.
In proposito tamen dico duo : Primum, quod esse cognitum lapidis est simpliciter posterius actu cognoscendi intellectus divini, et in se considerato et ut terminato ad ipsum lapidem, et sic lapis denominatione tantum extrinseca denominatur cognitus.
Secundum esse cognoscibile lapidis, et si sit simpliciter posterius actu intellectus divini in se considerati, et ut est ratio formalis producendi lapidem in tali esse intelligibili, est tamen prius actu intelligendi intellectus divini, ut terminato ad ipsum, et ut est id quo intellectus divinus actu intelligit lapidem, et sic esse intelligibile lapidis non dicitur tale denominatione extrinseca, sed magis denominatione intrinseca ; ante enim illud esse intelligibile lapis nullum penitus esse habebat, sed per actum intellectus divini primo accipit esse intelligibile, ita quod tale esse competit formaliter lapidi, sed originative ab actu intellectus divini. Ex his patet responsio ad primum argumentum, false enim imaginantur, quod esse intelligibile lapidis sit tantum denominatione extrinseca, et per hoc solum, quia intelligitur. Si etiam volumus tenere quod lapis producitur in esse intelligibili per hoc quod actu intelligitur ab intellectu divino, adhuc sequitur quod esse intelligibile lapidis non sit tantum denominatione extrinseca, sed denominatione intrinseca, originative vero ab actu illo. Nec est simile de actu intelligendi intellectus creati, quia intellectus creatus non producit per actum suum esse intelligibile objecti, ut supra patuit.
Ad secundum cum dicitur: Aut producitur in esse intelligibili praecise, quia intelligitur, aut quia prius nihil fuit, aut quia prius non erat intelligibile. Dico quod possunt concedi omnia ista membra. Et cum arguit contra primum de essentia divina, dico quod non est simile de essentia et creatura, quia essentia est simpliciter prior omni perfectione etiam divina, habens verum esse existentiae, ut ostendit Docctor in quodlib. quaest, prima. et supra patuit dist. 8. quaest. 3. et ideo praecedit omnem intellectionem in ratione objecti intelligibilis ; est enim objectum intelligibile ex natura rei, ut supra patuit. Creatura autem, quia ante actum intellectus divini nullum penitus esse habet, nec simpliciter, nec secundum quid, ideo per actum intellectus divini producitur in esse intelligibili, et potest concedi quod producitur dum intelligitur, quia ille actus est formaliter infinitus, et ideo est ratio formalis producendi in esse intelligibili, dum actu intelligit illud, quod ex natura rei nullo modo potest esse objectum intellectus divini, et quod nullo modo praecedit ipsum actum.
Potest etiam concedi quod illo actu intelligendi prius creatura producitur in esse intelligibili quam actus ille terminetur ad ipsam, ita quod in aliquo signo priori producitur in esse intelligibili, et in alio signo posteriori producitur in esse cognito, et in illo signo actus intelligendi terminatur ad esse intelligibile, ut supra exposui. Datur etiam secundum membrum, scilicet quod dum intelligitur, producitur in esse intelligibili, quia prius nihil fuit. Et potest dici primo quod actu intellectus divini prius producitur in esse intelligibili, et post intelligitur. Potest dici secundo, quod tunc producitur, quando actu intelligitur, et ante esse cognitum nihil fuit, ut supra expositum est. Et cum dicit quod tunc intelligens Deum produceret ipsum in esse intelligibili, patet responsio quod non sequitur, quia Deus ut prior omni actu intelligendi, est objectum ex natura rei vere intelligibile, et tale per nullum actum intelligendi producitur in esse intelligibili: nam intelligibilitas primi entis convenit tali enti, etiam, per possibile vel impossibile, circumscripta omni actu intelligendi. Et sic patet quomodo non est simile de esse intelligibili creaturae et ipsius Dei.
Tertium etiam membrum potest concedi dupliciter. Primo, quia creatura ante actum intelligendi divinum, nullum esse intelligibile habet, et sic per illum actum producitur primo in tali esse, et post intelligitur. Secundo quod ante esse cognitum creaturae esse intelligibile ipsius non fuit, sed dum actu intelligitur actu intellectus divini, producitur in esse intelligibili. Et cum dicit, quod essentia ante intellectionem suam non fuit intelligibilis, patet hoc esse falsum, quia esse intelligibile cum consequitur entitatem, convenit essentiae divinae, etiam circumscripto omni actu intelligendi, ut patet expresse a Doctore in quodlib. q. 1. et alibi saepe.
Ad tertium potest concedi quod non producitur aliquid in vero esse intelligibili, nisi aliquid producatur in esse reali, hoc potest esse multipliciter verum. Primo, quia productum in vero esse intelligibili concomitatur cum repugnantia ad verum esse reale. Secundo, quia esse intelligibile productum praesupponit actum intelligendi vere realem, quia nihil potest produci in tali esse, nisi simul producatur vel quasi producatur actus intelligendi realis.
Ad aliud de esse possibili in secundo instanti, dico quod antequam creatura produceretur ab actu intellectus divini in esse intelligibili, non erat possibilis. Et cum infertur, ergo impossibilis, negatur consequentia, quia esse impossibile dicit repugnantiam sive incompossibilitatem terminorum, ut supra patuit, quia incompossibilitas praesupponit esse possibile terminorum simplicium; in illo ergo instanti creatura nullum esse habuit, nec intelligibile nec possibile. Ad ultimum patet responsio ex supra expositis. Et sic patet quomodo rationes Occham nihil contra Doctorem concludunt.