Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum ab aeterno Deus voluit alia a se?
D. Thotn. 1. part. quaest. 19. art. 3. et 7. D. Bonavent. hic art. 1. quaest. 1. Richard. art. 1. quaest. 4. Cordub. lib. 1. quaest. 55. dub. 6. Vasquez 1. part. dist. 106. cap. 2. Suarez 2. Metaph. dist. 30. sum. 16. num. 32. Vide Scot. in Report. et 5. Metaph. quaest. 2. Bassol. hic art. 2. Vorillon. Tartaret. Leuchet. Orbellis hic.
Circa distinctionem quadragesi-, raam quintam, in qua Magister agit de voluntate Dei, quaero: Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se ? Quod non, quia tunc in voluntate divina fuisset relatio realis ad creaturam ; consequens est falsum, sicut patet dist. 30. ergo et , antecedens. Probatio consequentiae, prius Deus vult aliquid quam intelligat se velle illud ; sit illud A, quia sicut dictum est dist. 30. certitudo intellectus divini circa futura contigentia, non est sine certitudine determinationis voluntatis ; ergo relatio illa, quae est in voluntate divina primo ad A, praecedit omnem considerationem intellectus de illa volitione ; igitur non est in voluntate sive in volitione, ut cognita est, sed ut in se est, et per consequens est ibi ex natura rei, et non in cognito ut cognitum est.
Contra, si non voluit ab aeterno, ergo nec modo vult de novo, quia tunc esset mutabilis ; ergo nihil vult.