Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. (( vers. 56.)) Propter quod secutus adjunxit: Haec facta est mihi, quoniam justitias tuas exquisivi. Justitias utique tuas, quibus justificas impium; non meas, quae nunquam me pium faciunt, sed superbum. Non enim erat iste aliquis eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3) . Has ergo justitias, quibus justificantur gratis per gratiam Dei, qui per seipsos justi esse non possunt, melius alii interpretati sunt justificationes: quia revera non δικαιοσύνας, id est, justitias; sed δικαιώματα graecus habet, quae sunt justificationes. Sed quid sibi vult quod ait, Haec facta est mihi? Haec quid? An forte lex, quia dixerat, Et custodivi legem tuam; quibus verbis subjunxit, Haec facta est mihi: tanquam diceret, Haec lex facta est mihi? Sed non est remorandum in exponendo quomodo sit ei facta lex Dei. Graeca enim locutio unde ista translata est, satis indicat non de lege dictum esse, Haec facta est mihi; quia lex in eadem lingua generis masculini est, et feminino pronomine etiam ibi scriptum est, Haec facta est mihi. Quaeritur ergo prius quae illi facta sit, deinde quomodo illi facta sit, quaecumque illa sit. Haec, inquit, facta est mihi: non utique, Haec lex, quia hunc sensum, sicut dixi, graecus expellit. Forte ergo, Haec nox: quia tota superior sententia sic se habet, Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam: et sequitur, Haec facta est mihi: quia itaque 1544 non lex, profecto nox est quae facta est illi. Quid est igitur, Nox mihi facta est, quia justificationes tuas exquisivi? Lux quippe potius est ei facta, non nox, quia justificationes exquisivit Dei. Ac sic recte intelligitur, facta est mihi, ac si diceretur, facta est pro me, id est factum est ut prodesset mihi. Si enim humilitas illa mortalitatis non absurde intelligitur nox, ubi invicem latent corda mortalium, ut de talibus tenebris innumerabiles et graves tentationes oriantur, ita ut in eadem nocte pertranseant etiam bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi (Psal. CIII, 21) ; unde etiam de illo leone rugiente et quaerente quem devoret (I Petr. V, 8) , Dominus ait quod jam supra commemoravi, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; id est, hac nocte in qua pertranseunt bestiae silvae, vos leo ille magnus quaesivit a Deo escam sibi: profecto haec ipsa humilitas in loco peregrinationis hujus, quae nox recte intelligitur, prodest eis qui salubriter exercentur in ea, ut discant non superbire; propter quod malum in istam noctem pulsus est homo. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 14) . Sed gratis justificatus, atque ut in ista humilitate proficiat variis tentationibus hujus noctis oppositus, jam intelligens dicat, quod in hoc psalmo aliquanto post dicitur, Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Nam quid est aliud, Bonum est mihi quoniam humiliasti me, nisi, haec humilitas quae nox vocatur, facta est mihi, id est, factum est ut prodesset mihi? Sed quare hoc? Quia scilicet justificationes tuas, non meas exquisivi.