Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. Possumus etiam quod dictum est, Haec facta est mihi, sic intelligere, ut nec lex, nec nox subaudiatur, sed hoc pronomen quod est Haec, non accipiatur aliter quam se habet ille in alio psalmo locus ubi legitur, Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4) . Nec dicit quid unam, vel quam unam, de qua dixerit, Hanc requiram; sed femininum genus quasi pro neutro positum est. Inusitate quippe dictum est, Unam petii, hanc requiram; ubi non subauditur quae illa una sit: quod usitatius diceretur, Unum petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini. In his enim neutris non solet exigi neutrum quod subaudiendum sit, ut puta, unum bonum, aut unum donum, vel si quid hujusmodi; sed quidquid illud est, etiamsi masculino vel feminino genere nuncupetur, vel sine ullo nomine ullius generis quibuslibet verbis insinuetur, solita omnino locutione sub genere neutro intelligitur. Ita ergo et hic eo modo dici potuit, Haec facta est mihi, tanquam dictum esset, Hoc factum est mihi. Si autem quaeramus quid illud sit, occurrit quod supra dixerat: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi; id est, hoc quod custodivi legem tuam, non per meipsum feci, sed factum est mihi, utique abs te: quia justificationes, non meas, sed tuas exquisivi. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13) . Hoc etiam per prophetam Deus dicit: Et faciam 1545 ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis, et faciatis (Ezech. XXXVI, 27) . Quapropter Deo dicente, Ego faciam ut judicia mea observetis, et faciatis; rectissime iste dicit, Hoc factum est mihi: ut cum quaesieris quid illud sit, respondeat quod supra dixerat, Ut custodirem legem Dei. Sed quia iste in longum sermo processit, ea quae sequuntur, Domino donante, ab alio melius tractabuntur exordio.