In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Haec littera ait primo, matrimonium institutum ante lapsum. Secundo, praeceptum de eo esse affirmativum, obligans tantum tempore necessitatis, tunc et nunc. Tertio, hunc contractum compleri per legem positivam Dei. Quarto, licet sit consonus valde legi naturae, non tamen esse de lege naturae stricte, quia non concluditur necessario evideuter, ex alijuo principio naturae. Quinto, indissolubilitatem esse completive de lege positiva Dei, Gen. 1. Adhaerebit uxori suae, et Matth. 19. Quod Deus conjunxit, etc. Circa secundum, aliqui putant in lege nova cessasse illud praeceptum; oppositum tamen verius, quia est naturale, et Christus nullum tale abrogavit. Ita D. Thom. hic q. 1. Palud. q. 3. Dur. quaest. 2. Sotus q. 1. art. 2. Henriq. de Matrim. lib. 11. c. 1. n. 5. Pet. Ledes.de Matrim. q. 41. art. 2. Angles hic q. 1. art. 2. diff. 3. unde aliis pereuntibus, obligaret Monachos. Ita Sotus, Angles, citati, et Mol, tom. 1. just. tr. 2. disp. 22. Quod vero Matrimonium consummatum Sacramentum semel validum, sit omni casu indissolubile, contra sectarios asserentes fornicatione uxoris solvi, quibuscum errat Cajet. in Mat. 19, probant late Coccius, tom. 2. lib. 9. art. 3, Bellarm. lib. 3. de Matrim. cap. 16. 17. habetur ex Matth. 5. Marc. 10. Rom. 7. 1. Cor. 7, et docent Patres in haec duo loca, Ambr, Chysost. Theodor. CEcum. Anselm. D. Thom. Aug. de adult conjug. cap. 4.
Per (b) hoc patet ad quaestionem istam applicando, contractus siquidem matrimonii institutus est a Deo ante lapsum, Genes. 2. Hoc nunc os ex ossibus meis ; et : Crescite et multiplicamini. Et post lapsum, Genes. 3. Multiplicabo conceptus tuos et aerumnas, dixit dominus Evae; et Genes. 9. Crescite et multiplicamini.
Et est institutio per modum praecepti affirmativi, ita quod obligat semper, sed non ad semper, sed tempore necessitatis ; non tantum in principio, sed adhuc videtur eodem modo obligare, si paucitas in filiis ex aliqua causa accideret, puta ex bello, peste vel clade, et hujusmodi. Et hoc probat quomodo iste contractus est a Deo per legem positivam divinam institutus, et etiam aliter est ab ipso, scilicet ut imprimente legem natu rae cordibus hominum: de qua lege naturae est iste contractus, licet non primo, nec ut necessarium notum, tamen ut secundario consonum.
Secundum, scilicet obligationem indissolubilem, instituit Deus ex lege sua positiva, Genes. 2. Adhaerebit uxori suae; adhaerebit, inquam, id est, non momentanee accipiet. Instituit etiam imprimendo legem naturae, non solum quantum ad evidenter necessaria ex lege illa, sed quantum ad evidenter consona illi legi; et quod sic instituerit, probatur in principio primae conclusionis ; et istud praeceptum secundum habet vim negativi, quia obligat semper et ad semper, nisi per legislatorem fiat specialis dispensatio, ut dicetur dist. 34. Tertium, scilicet Sacramentum Matrimonii, instituit Deus, sicut dictum est in quarta conclusione principali.