Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum voluntas humana sit bona mora Uter, quandocumque conformatur voluntati divinae ?
Alensis 1. part. quaest. 41. membr. 1. et 3. D Bonavent. luc quaest. 1. Richard. art. 1. quaest 2. et art. 2. quaest 1. et 2. Duram), quaest. 1 D Thoin. 1. part. quaest. 19. art. 6. et 1. 2-quaest. 19. art. 9. 10. et hic quaest. 3. Gabr. hic quaest. 1. Gregor. quaest. 1. Cordub. lib. 1. quaest. 51. fuse. Mayron. dist. 46. quaest. 4.
Circa distinctionem quadragesimam octavam et ultimam hujus libri, in qua Magister tractat de conformitate voluntatis humanae ad voluntatem divinam, quaero : Utrum voluntas humana, vel generalius, utrum voluntas creata sit bona moraliter, quandocumque conformatur voluntati increatae ? Quod sic, veritas intellectus creati est quando con formatur intellectui increato ; ergo a simili de voluntate creata, tunc est bona, quando voluntati conformatur increatae, quare, etc.
Contra, Judaei voluerunt Christum pati et mori etiam, quod Christus voluit ; et tamen ipsi peccaverunt : Dimitte (inquit) eis Pater, quia nesciunt quid faciunt; ergo, etc.