Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
De bonitate morali actus agit Scot. supr. dist. 17. quaest. 2. sig. Ad solutionem, num. 37. et 2. dist. 7. 40. 42. et 3. dist. 34. 36. et 4. dist. 14. quaest. 2. et fuse quodlib. 18. Hic dicit duo. Primum, etiamsi voluntas creata esset conformis divinae quoad omnes circumstantias, adhuc non esset bona sicut divina, quia diversae circumstantiae congruunt utrique. Primo, divina non regulatur, ex quaest. 4. prolog. et dist. 38. nostra sic, supr. dist. 1. quaest. 1. et dist. 44. et 2. dist. 23. Secundo, illa non movetur a bono creato, sup. dist. 41. et 3. dist. 18. 19
nostra sic. Secundum dictura, non sufficere ad bonitatem, quod nostra sit conformis divinae quoad objectum, quia secundum Dionysium et Philosophum defectus unius circumstantiae sufficit ad malum. Addo teneri nos conformare nostram voluntatem voluntati divinae praecipienti et prohibenti, sed non consulenti, nec ultra tenemur conformare eam, in objecto materiali, vel formali positive, divinae voluntati, imo possumus inefficaciter velle oppositumejus quod Deus videri vult, modo positive non displiceat motivum formale Dei, de quo recentiores 1. 2. d. 19. art. 9. et 10.
Respondeo (a) secundum Dionysium de Divinis nominibus, cap. 4. Bonum est ex causa integra, et secundum Philosophum, secundo Ethicor. oportet simul omnes circumstantias concurrere in actu quocumque morali, ad hoc ut sit bonus moraliter ; sufficit tamen defectus unius, et cujuscumque circumstantiae ad hoc ut sit malus moraliter. Voluntas igitur creata conformis voluntati divinae in substantia actus, sive in substantia ut circumstantionata quacumque una circumstantia, sive sit conformis sibi in omnibus circumstantiis pertinentibus ad bonitatem moris, et forte si esset conformis sibi in omnibus circumstantiis, puta quod propter idem vellent, et eodem modo, et sic de omnibus aliis circumstantiis, adhuc non oporteret eam esse bonam, sicut voluntas increata est bona, quia non congruunt eaedem circumstantiae actui, ut actus est diversorum agentium. Non enim voluntati creatae congruit ita intense velle aliquod objectum bonum, sicut voluntati increatae, et intensio actus respectu objecti in agente creato et increato, est differens multum in eis ; et saltem quidquid sit de conformitate voluntatis creatae et increatae in omnibus circumstantiis non sufficit conformitas in bonitate actus et objecti, quia potest esse difformitas in aliis circumstantiis, quae necessario requiruntur ad bonitatem actus voluntatis.
Ad argumentum in oppositum, dico quod non est simile, quia veritas intellectus non dependet nisi a solo objecto, quod objectum si ita se habeat sicut intelligitur, verus est intellectus ; bonitas autem voluntatis non dependet a solo objecto, sed ab aliis omnibus circumstantiis, et potissimum a fine. Propter quod notandum est, quod omnis nostra volitio potissimum ordinata est ad finem ultimum, qui est alpha et omega, principium et finis, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.