Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Respondeo secundum Dionysium. De bonitate actus moralis. Hic Doctor breviter se expedit, quia alibi prolixe determinat, ut supra pRUntdistinct. 17. in 2. distinct. 1. distinct. 40.42. et in 3. distinct. 34. 36. et in 4. aliqualiter, distinct. 14. quaest. 2.et diffuse in quodlib. quaest. 18. hoc supposito, scilicet de actu morali, ponit aliquas conclusiones.
Prima : Posito quod voluntas creata eliciat actum, puta amandi proximum, cum omnibus circumstantiis, et quantum ad substantiam et intensionem et circumstantias actus, quantum sibi possibile est, adhuc non oportet quod voluntas creata esset ita bona, sicut voluntas divina, quia non eaedem circumstantiae conveniunt volitioni divinae et creatae,quia divina infinite vult, creata vero finite, ut patebit in 3. dist. 32. ubi ostenditur quomodo voluntas divina aequaliter diligit omnia comparando dilectionem divinam ad Deum, sive accipiendo nolitionem divinam in se, differenterjtamen quantum ad connotata, loquendo de dilectione effectus, non affectus, quia nemini afficitur.
Secunda conclusio: Posito quod voluntas creata in actu et objecto conformetur, adhuc non sufficit, nisi in omnibus circumstantiis conformetur ; sed hic non videtur quod voluntas creata non potest elicere actum aliquem conformem actui recto voluntatis divinae quoad omnes circumstantias requisitas, aliqua enim circumstantia est in actu voluntatis divinae circa idem objectum, quae non potest esse in actu voluntatis creatae. Voluntas enim divina diligit A ut omnino prima regula, et nullo modo priori regula determinabilis,quia hoc sonat imperfectionem, ut supra patuit in prolog. quaest, ult. et d. 38. Voluntas vero creata non potest moraliter diligere A, nisi inquantum regulatur ab aliqua superiori regula, quia actus voluntatis creatae non est de se rectus, ut elicitur, ut supra patuit dist. 1. quaest. 1. et dist. 44. et in 2. dist. 23. et alibi. Voluntas etiam divina cum diligit aliquod bonum, puta A, nullo modojmovetur ab illo, imo illud est bonum, quia a voluntate divina volitum, ut patuit supra dist. 41. et in dist. 37. et in 3. dist. 1.8. et. 19. Voluntas vero creata movetur a bonitate creata, et innumerae differentiae possunt assignari. Et sic patet quod alia est bonitas moralis actus voluntatis divinae, et alia actus voluntatis creatae. Et sic ad bonitatem actus moralis in voluntate creata non requiritur omnimoda conformitas actui morali voluntatis divinae circa idem objectum.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS UNDECIMUS
QUAESTIONES IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione prima usque ad secundam
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DEI.AMBRE, 13
MDCGCX CIII
R. P. F. JOANNIS
D U N S S C O T I
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES