Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Quod autem non ait, Da mihi; sed Doce me: quomodo suavitas docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem. Suavitas enim disci non potest, nisi delectet. Item disciplina, quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait, Doce me, docendo datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest doctor dicere, Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem potest, Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Potest itaque homo, cum docere aliquem cupit, dicere 1549 illa quae dixit Dominus discipulis suis, posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non potest. Ait enim Evangelium: Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis (Luc. XXIV, 45, 46) . Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem, docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem, sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim frustra ei dicitur, Doce me ut faciam voluntatem tuam (Psal. CXLII, 10) . Sic, inquit, doce ut faciam, non tantummodo tu sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus agricolae nostro: sed Scriptura dicit, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13) . Quae autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat suavitatem, Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6) .