In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum consensus expressus per verba sit causa sufficiens matrimonii?
D. Thom. Supplem.uaest. 45. art. 3. et hic. quaest. 1 art. 2. D. Bonav. art. i. quaest. 1. Richard. art. 1. q. 2. Argent. quaest, i. art. 2. Sanchez 2. de Matrim. disput. 24. 25. et disput. 30. 31.
Secundo quaero : An consensus expressus per verba sit causa sufficiens matrimonii? Quod non, quia tunc nullus posset esse certus de matrimonio, sicut nec de consensu alterius: non enim videt quis voluntatem alterius. Consequens est inconveniens, quia nullus posset tunc uti certitudinaliter actu matrimonii sine periculo.
Praeterea, 32. q. 2. Honorantur, in textu et in Glossa. et Extra de sponsalibus, Tuae. sufficit expressio parentum pro filiis.
Contra, Magister in littera, et Extra de sponsalibus, Tua nos, in fin. Sine consensu, etc. nequeunt matrimonium facere; consensus autem tacitus non sufficit ad Sacramentum, quia non est ibi signum sensibile