In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium ?
D. Thom. in addit. quaest. 45. art. 3. D. Bonav. hic art. i. per lotum. Richard. art. 1. ver totum. Sanchez lib. 2. de Matrin. disput. 30. 31.
Quaero circa istam vigesimam octavam distinctionem: Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium? Quod non: omne vinculum vel contractus, ad quem licite potest sequi carnalis copula, est matrimonium, vel matrimonii contractus : sed post consensum expressum verbis de futuro, licite sequitur copula carnalis, quia tales non dicuntur fornicarii, quia subsequente copula carnali, Ecclesia simpliciter dicit esse matrimonium inter illos : ergo. Hoc confirmatur Extra de sponsalibus, Is qui.
Praeterea, impletio promissi, sicut et fidelitas, est de lege naturae, non autem est per illum actum, quia ille actus non est forma contrahendi, nec Sacramenti: ergo prius fuit matrimonium ; ergo promissio est vinculum indissolubile, et maxime si confirmatur juramento, quia servare juramentum est de lege naturae.
Praeterea, non est medium quantum ad contractum istum inter sponsalia et matrimonium; sed quando apponitur juramentum, excedit contractus firmitatem sponsalium, quia sponsalia habent firmitatem suam sine juramento ; ergo quando apponitur juramentum, est contractus matrimonii ; ex promisso ergo cum juramento, surgit vinculum indissolubile ; ergo matrimonium. Contra Magister in littera.