IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum consensus coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium ?
D. Thom. in addit quaest. 45. art. 4. D. Bonav. hic art. 1. quaest, 1. Richard. art. 1. quaest, 1. Duranti. quaest. 1. Sanchez lib. 4. de, Matrim. disp. 15. 16. et per totum librum.
Circa istam vigesimam nonam distinctionem quaero, utrum consensus coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium? Quod sic, quia baptizatus timore paenarum sufficienter consentit, ita quod vere recipit Baptismum, unde et cogendus est ad observantiam fidei jam susceptae, Extra de Baptismo et ejus effectu, Majores; ergo a simili in proposito, cum ibi sit matrimonium spirituale, sicut hic carnale: imo consequentia videtur tenere a minore, quia minus videtur requiri libertas ad carnale quam ad spirituale matrimonium. Praeterea, nullus metus impedit nisi qui potest cadere in constantem virum: sed vir constans est fortis, et fortis est impavidus. 3.
Ethic.
Praeterea, Extra de his quae vi, metusque causa fiunt, Ad aures, electio facta per metum, si sit juramento firmata, est obligatoria : ergo a simili in proposito. Praeterea, coactio facta per metum non est nisi quaedam inductio efficax ad illud, quae non est simpliciter coactio. Sed blanditiae ita efficaciter inducere possunt, sicut terrores vel minae; ergo consentiens propter aliquas blanditias vel delicias allicientes non contraheret matrimonium; consequens est falsum: ergo.
Praeterea, Extra de despons. impuberum. Tua nos, pater filium nondum adultum, cujus voluntas non potest discerni cui vult, potest matrimonio tradere, et postquam filius ad perfectam aetatem pervenerit, debet hoc adimplere; et hoc habetur, ff. de sponsat. l. Sed quae patris; dicitur de filia, quod tunc solum dissentiendi a patre licentia conceditur sibi, si indignum moribus, vel turpem sponsum pater ei eligat; et probetur hoc a simili, quia Papa potest suos filios cogere ad contrahendum matrimonium spirituale, puta ad recipiendum Episcopatum: ergo.
Contra Magister in littera. Praeterea, favorabilius est matrimonium spirituale quam carnale ; sed consensus coactus impedit professionem Religionis, ut habetur 20. q. 3. praesens; ergo et hic.
Praeterea, quod filius non possit cogi a patre ad contrahendum matrimonium, habetur Extra de despons. impub. cap. 1. extra de his, quae vi, metusque causa fiunt, c. 1. et in Gloss. matrimonium contractum per metum non tenet, nec obligatus est, qui hoc facit, etsi juret.