Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 73.)) Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et animavit flatu, non ibi commemoratum est 1551 quod manibus fecerit. Cur itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus (Gen. II, 7) ; non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) , non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo, Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me. Quasi non aperte etiam dictum sit, Videbo coelos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) ; nec minus aperte, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26) ; multoque apertius, Et aridam terram manus ejus finxerunt (Psal. XCIV, 5) . Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed, manus tuae; accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus dictus est Christus (I Cor. I, 24) : qui etiam intelligitur brachium Domini, ubi legitur, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1) ? Aut accipiant manus Dei, Filium et Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii: unde ait Apostolus, Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11) . Propterea quippe dixit, Unus atque idem: ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo intelligantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur; nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius operanti Deo inesse credatur.