In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Mariam descendisse ex David per Nathan filium ejus ex Bersabee, colligitur ex Luc. 3.
secundum communem explicationem, Cajet. Jansen. Gagnei. Dionys. Carthus. Quod vero orta sit ex tribu Levi, tenet D. Thom. 3. part. quaest. 29. art 2. ad 4. et clarius quaest. 31. art. 3. ad 3. D. Bonav. hic art. 1. quaest. 2. Nazian. carmine de genealogia Salvatoris. Epiphan. haer. 78. Hilar. ean. 1. in Mat. August. lib. 83. quaest. 61. Ambr. lib. de benedictionib. Patriarch. cap. 3. 4. Forte Anna fuit ex tribu Levi, ut vult Niceph. 2. hist. cap. 3. ex Hippolyto, vel ipsa, vel Joachim potuerunt habere matrem ex illa tribu.
Aliter (b) potest dici, quod Maria fuit de utraque tribu, scilicet Juda et Levi ; de tribu Juda ex parte patris; et de tribu Levi ex parte matris. Siquidem Joachim descendit ex Nathan filio David, sicut patet per Damascenum cap. 15. ubi ponit genealogiam sanctae Dei genitricis ; illa autem Anna praesumitur fuisse de tribu Levi, quae scilicet fuit mater Mariae, et per ipsam esset Elisabeth cognata Mariae.Istud etiam primum de cognatione Judae probari potest per hoc, quod Evangelium deducit Christum fuisse de tribu Juda, deducendo Joseph ex illa tribu ; quod non esset verum, nisi Maria esset de illa tribu; et hanc rationem tangit Hieronymus super Matth. in principio.
Ad (1) ultimum patet ex 2. artic. quaest, quia consensus iste est in traditionem mutuae potestatis corporum ad prolem procreandam, et per consequens in usum, si petatur: sed hic fuit certitudo, quod nunquam usus iste a conjuge peteretur.