In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et Sacramentum ?
D. Thom. in addit, quaest. 49. art. 2. et hic quaest i. art. 1. et 2. D. Bonav. art. 1. q. 2. Richard. art. 1. q. 1. et 2. Durand. quaest. 2. Sanctitas lib. 2. de matrim. disput. 29. late. Augnst. 9. super Genes. ad lit. 7. et de bon. conjug. c. 6. 7. habetur c. Omne itaque 27. quaest. 2.
Quaero (a) circa istam trigesimam . primam distinctionem, utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et Sacramentum? Quod non, quia Sacramentum est formaliter in se bonum : ergo non est aliis bonis bonum.
Praeterea, inter adulteram et adulterum potest esse matrimonium, ubi tamen non est bonum fidei.
Praeterea, cum sterili potest esse matrimonium, ubi non est bonum prolis.
Praeterea, cum matrimonium sit Sacramentum, non est bonum partiale matrimonii, quia idem non est pars sui.
Contra Magister in littera.