Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 99.)) Sed quid est hoc quod sequitur, Super omnes docentes me intellexi? Quis est iste qui super omnes docentes se intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intelligendo praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapienta, ut etiam his omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus (III Reg. III, 12) : sed non est credendum ipsum hic a patre suo David potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis quod hic dicitur, Ab omni via maligna prohibui pedes meos. Porro si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc a capite quod est ipse Salvator, nunc ab ejus corpore quod est Ecclesia, verba prophetica digerens, et tanquam unum loquentem faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est, Erunt duo in carne una (Ephes. V, 31, 32) ; agnosco eum plane qui super 1564 omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem, et a parentibus suis post triduum inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus (Luc. II, 42-47) . Nec immerito, qui per istam prophetiam tanto ante dixerat, Super omnes docentes me intellexi. Omnes enim utique homines vult intelligi, non Deum Patrem; de quo dicit ipse Filius, Sicut docuit me Pater, haec loquor (Joan. VIII, 28) . Quod difficillime ex persona Verbi intelligitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero hominis, ubi formam servi accepit (Philipp. II, 7) , facilius intelligitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines majoris aetatis docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se intellexit. Quia testimonia, inquit, tua meditatio mea est. Ideo super omnes docentes se intelligebat, quia testimonia Dei meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat, «Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati: ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus: ego autem habeo testimonium majus Joanne» (Joan. V, 33-36) . Talia testimonia meditabatur, quando super omnes docentes se intellexit.