In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum bigamus ante Baptismum, posset post Baptismum ordinari ?
D. Thom. 4. dist. 27. q. 3. artic. 2. c. Acutius, dist. 26. quod est August et c. fin. 28. dist. Canonistae cap. Gaudemus, de divort. gtoss. c. 1. dist. 26. Bellarm lib 1. de cler. c. 24. llenriquez lib. 14. cap. 17. Sanchius lib. 7. de matrim. disp. 83. num. 3. Suarez tom. 5. disp. 41. seot. 1. Sylvest. v. Irregularitas, quaest 28.
Ad (i) secundum, arguitur quod sic, quia secundum Hieronymum in epistola ad Oceanum, et ponitur dist. 26. cap. 1. Si ante Baptismum conjugem habuit, quae habuit virum, non imputatur ei, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quae ante fuerant, obsunt.
Praeterea dist. 50. habetur : Si quis viduam; et hic in Glossa quod si ante Baptismum occidit, post Baptismum potest promoveri; ergo a simili de bigamia ante Baptismum.
Contra, Augustinus super epistolam ad Titum; et ponitur dist. 26. cap. 2. Acutius intelligunt, qui nec eum qui catechumenus vel Paganus ante Baptismum habuit unam, et post Baptismum aliam, ordinandum censuerunt. Praeterea ibidem, cap. Una tantum, et est Ambrosii de offic. Ante Baptisma, iterata conjugia praerogativae ordinationis impedimenta generant.