Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 115.)) Sed quid sibi vult versus qui sequitur: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei? Non enim ait, faciam; sed, scrutabor. Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se 1570 abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adjuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus, Dic, homo, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos (Luc. XII, 14) ? Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens jurgare Christianos (I Cor. VI, 1-6) . Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus, Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est, Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ? quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est, Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei! Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et judiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra judicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi, Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.