Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Sed nimirum cum diceret Apostolus, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, de illa lege agebat quam Deus dedit per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae circumstant, verba ejus ostendunt. Disputabat enim de Judaeis et Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Judaei: unde illis ait, Si autem tu Judaeus 1573 cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo. Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira, inquit, et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco: Non est enim personarum acceptio apud Deum. Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait, Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 8-17) . Hos utique Judaeos, illos autem Graecos volens intelligi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod dicit, Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu. Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi Judaeos et Graecos, de quibus dixerat, Non enim est distinctio? Nam de his et paulo ante: Causati enim sumus, inquit, Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Id. III, 22, 23, 24, 9) . Ac per hoc quicumque sine lege peccaverunt, illa scilicet de qua Judaei gloriabantur, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, id est ipsi Judaei, per legem judicabuntur. Nec ideo non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10) .