Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege peccaverunt, judicari tantummodo, non perire: tanquam per poenas transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed hoc merito fundamenti bene intelligitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Superius quippe dixerat, Ut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus: et caetera usque ad eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam aedificat (I Cor. III, 10-15) ; non tamen respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non perire de quibus dictum est, Per legem judicabuntur, nisi quia fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Judaeis hoc Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem Christianus dixerit 1574A non perire Judaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo judicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter oves qua inde perierant, se missum esse testetur . (Matth. XV, 24) ; et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die judicii, qui utique sine lege perierunt, quam civitati Judaeae quae in eum non credidit tanta virtute mirabilia facientem (Id. XI, 23, 24) ?