In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum impotentia coeundi impediat matrimonium simpliciter ?
D. Thom. in addit. quaest. 68. art. 1. et 2. hic. quaest. 1. art. 2. D. Bonav. art. 2. quaest, 1, et. 2. Richard. art. 1. quaest. 1. et art. 3, quaest. 1. Durandus quaest. 2. Sanchius lib. 7. de matrim. disput. 92, 93.
Circa istam (a) trigesimamquaftam distinctionem quaero: Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter? Quod non, quia hoc non est nisi quia contrahendo obligat se ad actum illum: sed hoc est falsum, quia potest contrahere cum voluntate intrandi statim Religionem.
Praeterea sequeretur, quod senex esset ineptus ad contrahendum matrimonium, cujus oppositum tenet Ecclesia, quae patitur talia conjugia.
Praeterea, maleficium non est impedimentum perpetuum; potest enim per destructionem maleficii maleficiatus curari ; sed impotentia temporalis non impedit ; ergo saltem impotentia per maleficium non impedit matrimonium.
Contra 33. quaest. 1. Si per sortiarias. Item, Extra de frigidis et maleficiatis, cap. ultim. et cap. Quod sedem : Qui impotentes sunt, ad contrahendum matrimonium apti minime reputantur.