Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Jamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae (Id. V, 14) , ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est (Gen. III, 6) : ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Omnes autem peccaverunt, et egent gloria Dei. Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis major in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio , tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est a Deo donata, justitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. Nunc autem sine lege, inquit, justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 20-23) . Proinde etiam iste subjunxit: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Tanquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae; Propterea dilexi testimonia tua, 1575 quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me justitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae justitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat; ad vivificantem Spiritum (II Cor. III, 6) confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum charitas inspiretur: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Quidam codices habent, semper, quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est semper, ut sic intelligatur, Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia justitiae Dei, qua justificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.