IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impotentiam natura et arte incurabilem, dirimere matrimonium, si illud praecedat, de frigid. cap. ultim, probat triplici ratione: si vero superveniat matrimonio, etiam tantum rato, non vitiat.
Hic (b) primo de conclusione videndum est in generali: secundo, de duplici impotentia in speciali. In generali omnis impotentia simpliciter et perpetua, cui scilicet subveniri non potest per naturam vel artem, si praecedat matrimonium, simpliciter impedit contrahendum, et dirimit jam contractum ; et ad hoc est triplex ratio ex natura istius contractus : Prima, quia iste contractus est datio potestatis corporum ad talem actum, si petatur: sed iste non habet potestatem ad talem actum: ergo nihili tale potest dare,et ita nec contrahere. Praeterea, in contractu isto obligat se ad actum istum, si petatur: sed hujusmodi actus est sibi impossibilis, etiam si petatur: ergo obligat se ad impossibile: obligatio autem ad impossibile est nulla ex lege divina: ergo lex divina non approbat talem obligationem; ergo nulla est. Praeterea, alia persona intendit commutare potestatem sui corporis pro potestate corporis alterius: ergo credit alium e converso posse commutare; sed non potest: ergo hic est error pertinens ad aliquid, quod est per se requisitum ad contractum: talis autem error facit contractum nullum, sicut di ctum est supra, dist. 30. quaest. 1.
Si (c) autem talis impotentia sequitur matrimonium consummatum, non dirimit, quia jam potestas est tradita vere, et ille cui fuit tradita, missus fuit in possessionem: ergo non potest revocari per aliquod impedimentum superveniens. Si autem tale impedimentum veniat inter matrimonium ratum et consummatum, dubium est an dirimat, 33. quaest. 1. prim. cap. videtur dicere partem affirmativam, conjugium confirmatur officio; et sequitur post, antequam confirmetur, impossibilitas officii solvit vinculum. Contrarium videtur, quia jam data est potestas, et si impedimentum usus accidat, non propter hoc rescindi potest datio prior, licet difficile esset judicare, si non praecederet ratum, an praecederet consummatum, nisi forte esset ablatio alicujus partis necessariae ad actum illum, tempore illo interveniens.