Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. Sed quid sibi vult, quod cum dixisset, Confige clavis a timore tuo carnes meas; addidit, a judiciis enim tuis timui? Quid est, Confige a timore tuo; timui enim? Si jam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes ejus, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tanquam dicens, Perfice in me timorem tuum; timui enim a judiciis 1576 tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae hujus eruendus. Confige, inquit, clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui: hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) , carnalia mea desideria comprimantur; a judiciis enim tuis timui, cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare justitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata charitas foras mittit (I Joan. IV, 18) ; quae non timore poenae, sed delectatione justitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur justitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritualiter delectatur ejus bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem judicat secuturam, quando amore justitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritualium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur. Confige ergo clavis, inquit, a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui: hoc est, Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tanquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore a judiciis tuis timui.