Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 121.)) Istos magni psalmi hujus versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos: Feci judicium et justitiam; ne tradas me nocentibus me. Non mirum est eum fecisse judicium et justitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire judicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu judicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur, Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate (Joan. VII, 24) : tamen hoc loco ita positum est judicium, tanquam si rectum non fuerit, non debeat judicium nominari; alioquin non sufficeret dicere, Feci judicium, sed diceretur, Feci rectum judicium. Hoc genere locutus est Dominus Jesus, ubi ait: Reliquistis graviora Legis; judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII, 23) . Et hic enim judicium sic positum est, tanquam non sit judicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1) . Et illud apud Isaiam: Exspectavi ut faceret judicium; fecit autem iniquitatem (Isai. V, 7) . Non ait, Exspectavi ut faceret judicium justum, fecit autem iniquum: sed tanquam ideo jam judicium sit, quia justum est; nec sit judicium, quod injustum est. Justitia vero non solet 1577 dici bona justitia, vel mala justitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve judicium; sed eo ipso jam bona est, quia justitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum judicium, et malum judicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus judex, et malus judex: sic autem non dicitur bona justitia, vel mala justitia, sicut non dicitur, bonus justus, et malus justus, quia continuo bonus quisque, si justus. Justitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Judicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior loquendi ratio, hujus virtutis est operatio. Qui enim habet justitiam, recte judicat: imo secundum istam locutionem, qui habet justitiam, judicat; quia nec judicat, si non recte judicat. Et justitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus ejus significatum est. Quis enim facit in homine justitiam, nisi qui justificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit justum? Unde ait Apostolus: Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24) . Facit ergo justitiam, id est, opus justitiae, qui habet in se justitiam, id est opus gratiae.